{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 93","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/93.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Secundus, qui etiam medius est, & capillaris, disseminatur per partes glandosas, ac membranosas, quae circa auriculae radicem sunt. Tertius, qui est maior nerui portio, ac duabus reliquis elatior sub auriculae fibra percurrens in illam, atque simul in totam eiusdem auriculae radicen anteriorem, inferiorem, atque simul posteriorem disperit. Notandum quoque, quòd neruus hic quinti paris cùm extra foramen elapsus est, capillamenta quaedam in quartum maxillae musculum, qui os ape rit, & in tertium hyoidis perforatum à dicto quarto, in vtrosque scilicet à calcari ortos fundit. Altera quinti paris portio, quae mollis est, & neruus auditoribus à me vocatur, vnà cum dura ad extremum illius antri perueniens quibusdam angustissimus foraminibus mediis in cauitates distribuitur geminas, atque illas quodammodo sublinit, quarum vna labyrintus, altera cochleavel cochlearis à me inter ossa vocata, atque descripta est, neque vlterius procedit, vllumve neruum à se dimittit ad exteriora. Neque tu, neque alius quisquam (vt mihi persuadeo) aliquam ab hoc quinto pari neruosam propaginem, quae vllius momenti sit, praeter à me dictas, inuenire poterit, magnaque commendatione dignus erit, si inueniet. Frustra visa est fortasse explicatio quinti huius paris, cùm etiam à reliquis tradatur, sed si illorum sententiam cum hac contuleris, frustra non esse cognosces. Ad sextum par venio, quod cum ab aliis etiam aliqua ex parte, non omnino tamen in ipso dissentiam, quale à me sit obseruatum, tibi describam. Sextum par, quamuis intra caluariam ex pluribus fibris constare videatur, vnicus tamen neruus in vtroque latere ob dictarum fibrarum vnionem habitus est. Quae quidem fibrae non eo vsque vniuntur, aut miscentur, quin re vera duo semper videantur nerui sub vno inuolucro tantùm contenri eodemque ex foramine prolapsi atque ego pro duabus partibus, quae vnum sexti paris neruum forment, semper recensebo. Sextum igitur par ortum, atque egressum per foramen, vt omnibus anatomicis notum est, cum sub membrana latentes duos neruos dictos habeat, alterum quidem anteriorem, ac valde minorem, alterum vero posteriorem, qui valde maior anteriori est, ex his minorem anterioremque partem ego prius describam. Minor haec portio, vel neruus statim cum extra caluariam est, recta deorsum tendit ad musculos linguae & ad illos, qui fauces vestiunt, maiorique ex parte in os disseminatur, quanquam etiam propago quaedam in radicem linguae finiat. Haec sexti portio anatomicis aliis ignota videtur, quanuis reuera adsit: egoque iam praesentia gemina cadauera habeo, secoque & in vtroque maxime conspicuam video. Maior verò portio, statim cùm extra caluariam est, emittit ramum in illos musculos disseminandum, qui ceruicem occupantes à Vesalio in descriptione sexti paris numerantur.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 92.6-7","label":"92.6 to 92.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/92.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/92.6"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 94","label":"ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/94"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}