{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 173","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/173.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Sextus paruus musculus est, qui neruoso principio ortus partim à metacarpi ossibus indici ac medio subiecti, vbi cum carpo iunguntur, partim etiam ab illo osse, quod in brachiali subijcitur pollici, ab eo propemodùm loco, vnde ligamenti transuersi pars inferior oritur, atque inde ascendens in chordam definit, quae ita amplexatur sesaminum internum secundi articuli pollicis, vel uti chorda septimi, & octaui, & noni musculi extendentis tibiam amplexantur patellam in genu, atque deindè inseritur in latus internum, atque anterius ipsius secundi ossis pollicis ad illud flectendum. Septimus oritur à ligamenti transuersi parte superiore, atque satis excarnis definit in tenuissimam chordam, quę in latus externum versus posteriora secundi ossis inseritur, ad totum abducendum pollicem ab indice, vt opinor. Octauus musculus oritur à media sede ligamenti transuersi, atque priori septimo continuus, & admodum similis est, definitque in chordam pleniorem, quàm sit septimi chorda, ac inseritur in latus externum tantùm dicti secundi ossis, propè eiusdem septimi insertionem. Coniunctum habet musculum praedicto. Verùm, si quis voluerit hos duos musculos pro vno nume rare, istud per me sine vlla controuersia facere poterit. Nonus oritur partim à sede infima ligamenti transuersi, partim ab osse carpi, à quo dicta pars ligamenti prodit. Principium autem ipsius est carnosum, & partim neruosum, totusque musculus satis carnosus in duos, si quis vellet diuisibilis, sed vnus tantùm sit, & in chordam latiusculam finiat, quae exterius sesaminum amplexata, inseritur in anteriorem faciem ossis secundi pollicis.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 172","label":"172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/172"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/174"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}