{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 238","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/238.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Vide quàm differat haec insertio ab illa, quae ab alijs prodita est: vellemque mi Petre, quod Capredonum cogeres, atque impelleres ad dissectionem ductuum istorum neruorum. Quoniam apertè cognosces nulla alia, quàm à me dicta, ratione ferri. Sed ad vlteriora procedamus. Quintum neruorum par ortum ab ea sede, quae etiam reliquis ab anatomicis explicata est, duabus partibus vel potiùs neruis constat, antè, quàm è membrana egrediatur. Altero quidem, quo nullus neruus mollior est, exceptis visorijs, hicque ad auditum destinatus est. Alterò verò qui quinto pari etiam assignatur: quia nascitur ab eodem penitùs loco cum molliori dicto, & cum eodem ad os petrosum venit; sed reuera distinctus est neruus & durior priori, atque aequè durus, vt reliqui nerui, qui tertium & quartum, ac reliqua paria efficiunt. Neque vlla ratione videtur pars mollis dicti. Sed quoniam alij anatomici hoc asserunt, ne ab ipsis in omnibus dissentiam, pariter & ego quintum par constare ex parte dura atque molli, vel neruo duriori, molliorique dicamac simul vtrumque, quo feratur, vel distribuatur, describam.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 237","label":"237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/237"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 239","label":"239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/239"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}