{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 241","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/241.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Quo quidem artificioso ductu sit, vt iste neruus transeat, byGoseat, & non transeat per tympanum, transeat quidem, qui per canalem, qui in tympano est, iter facit: non transeat verò, quia non in cauitate, sed in proprio canali continetur: hoc tamen nullius momenti est. Cùm igitur ad tympanum descenderit neruus aperto iterum canali proprio arteriae comitis partem emittit membranae, quae vestit tympanum di stribuendum, ac partibus reliquis ibi contentis, ipseque neruus adhuc integer cum reliqua arteriae parte, quasi peracto semicirculo, ac circumlustrata fenestra ouali ipsius tympani, manens semper in suo canali, ac ad posteriora magis reflexus, per os mamillare vocatum aliquantisper currit, ac tandem peruenit ad illud foramen, quod medium est inter ba ses mamillaris processus & calcaris. Sed antequam egrediatur comitem, dimittit arteriam, quae per os labens, in alteram, ac oppositam partem in cauitatem caluariae, perforato eodem osse pertroso elabitur. Nam in facie anteriori ossis petrosi ingressa erat canalem nerui, in posteriore verò ex osse egreditur. Neruus igitur hic dimissa à se arteria, vnicus semper existens, dicto ex foramine elabitur, perforatisque quibusdam carnosis partibus, quę mammillari processui hęrent, sub auriculae radice ad anteriora serpit, cumque ad maxillam venerit, in plures distinguitur ramos, quorum primus, atque omnibus inferior, permaxillam diductus inseritur partim in massiterem, partim etiam in illum, qui ex panniculo carnoso (vt aiunt) factus, primus inter mouentes faciem numeratur.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 240","label":"240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/240"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 242","label":"242","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/242"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}