{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 250","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/250.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Quae si ita descripta esset ab ipso, vti in homine reperitur, à me etiam probaretur: sed quoniam nihil commune habet cum tertio pari, & à regione cerebri valdè distante ab origine tertij oritur: deinde etiam, quia plurium propaginum tertij paris à me facta est mentio, ideò ne nouam pariam confusionem, elegi pro octauo pari numerare, cùm extra seriem omnium aliorum nascatur, eoque audaciùs à Vesalij placito declino, cùm ipse quoque in eo describendo neruo ab historia naturali diuertat. Octauum igitur par neruulo perexiguo oritur ab infima & posteriori sede vel basi illorum cerebri processu um, qui nates ab anatomicis vocantur. Neruulus hic indè ortus ad latus basis ipsius cerebri veniens, atque in dura men brana latitans ad anteriora fertur, secundum illam regionem, per quam ex dura membrana egrediuntur secundum, & tertium, & quartum neruorum paria. Itaque neruulus hic in dicta membrana latitans, peruenit ad foramen secundi pa ris, illudque penetrans in cauitate oculum continente, totus inseritur in musculum quintum in angulo interno collocatum, qui ad trochleam cartilaginosam reflexus, oculum ad angulum internum in gyrum trahit. Et veluti anatomicorum nemini haec quinti musculi positio & insertio patuit: Ita neque istius nerui ortus, ac implantatio potuit patere. Haec satis sint inter illa, quae ad origines neruorum mollium pertinent.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 248","label":"248","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/248"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 251","label":"251","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/251"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}