{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 286","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 286","ref":"286","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/286","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/286.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Si hoc obseruabis, verum manifestumque esse illud, quod dixi, inuenies, ac simul agnosces, vanum esse illud anatomicorum inuentum in facultate triplici huius vesicae, quà attrahat, & retineat propter oblectationem quandam ipsum fel, tandemque idem expellat, cùm neque ipsa vesica attrahat, neque retineat, neque expellat per se, sed omnia efficit ea ratione, quam dixi: & si quid attrahat, illud est alimentum, quod per venas ad illam, vt alatur & conseruetur, fluit. In hac autem re decepti sunt nostri anatomici, à situ ipsius vesicae. Quoniam cùm viderint fundum inferiora respicere, & quę ad ceruicem pertinent, ad portas hepatis ascendere, ideò opinati sunt meatus rectà in vesicam ab hepate ferri Verùm si obseruauerint, quod ceruix propè portas quasi duplicata reflectitur, atque ipsius pars altera, quae cum meatu coniuncta est, quod non sursùm ad portas, sed deorsum ad duodenum respicit, simulque diligenter inspexerint ductum, ac insertionem ipsius in meatum, non dubito, quin παλινοδίαν mutata sententia canant, ac verum vesicae vsum recognoscant, In cuius historia quaedam tecum disputarem libenter de concertione lapidis copiosissimi, atque maximè, quem ego saepè & saepiùs cùm in ipsa, tùm in meatu ab hepate ad intestinum lato reperi: sed locus hîc minimè istud concedit.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 285","label":"285","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/285"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 287","label":"287","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/287"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}