{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 306","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 306","ref":"306","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/306","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/306.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Cùm autem ad vterum duplex venarum & arteriarum genus pertineat, alterum seminalium à superioribus descendens: alterum illarum, quae à lateribus vasorum ossis sacri oriuntur: Has in sinum vel (vt vtar ipsorum voce) in ceruicem vteri, illas verò in vterum ipsum vel fundum propagari dicunt. At sciendum est, quod ista vasa superiora, antequam omnia diffundantur, per vterum iunguntur cum aliquot ex inferioribus, & ita iuncta inseruntur in partem fundi prope ceruicem vel sinum ipsum. Quod si aliquando in coniuncta inseruntur, ab illis inferioribus semper aliquot rami ascendunt in fundum inserendi: qui simul atque in substantiam vteri ingressi sunt, copulantur ac connascuntur cùm dictis superioribus venis. Quare perpetua semp adest coniunctio, aut extra vterum, aut statim sub peritonęo, quo vterus vestitur, aut in ipsius met substantia. Hanc coniunctionem, ab anatomicis neglectam, opinor factam esse, vt foetationis tempore sanguis nimis copiosus à seminarijs vasis delatus (quod in aliquot pregnantibus manifestum est) possit per has inferiores venas in sinum muliebrem exonerari, cum aliâs menstruae purgationes rectà per vteri fundum expurgentur.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 305","label":"305","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/305"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 307","label":"307","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/307"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}