{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 328","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/328.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Ducitur autem haec membrana ad oppositum angulum duplici chorda, altera quidem superius, altera verò inferiùs sub adnata membrana latente, quae à musculo quodam oritur in exteriori angulo collocato, qui musculus à me pro parte illius, qui totum oculum ad exteriora trahit, recensetur. Sed vt ad rem redeam, praeter dictam glandulam in parte oculi superiore prope angulum extremum collocatum, in humano oculo nullam aliam reperio, quae sensu facilè, ac perpetuò percipi possit, dignaue cognitione habeatur cui postea in brutis adiungitur illa durior, de qua dixi. In oculorum tunicis parùm ab alijs dissen tio, atque ijs praecipuè, quae non valde magni momenti sunt, quorum primum est mem brana κερατοειδὴ σ à Graecis dicta. Quoniam non possum ego mihi persuadere, ipsam esse durioris partem, quae à dura cerebri meninge oritur, cùm non solùm subaeantia, sed & crassitie ac figura videam differre. Quoniam haec cornea per se sola quasi sphęricam aliam cauitatem constituens extollitur extra superficiem durae, & veluti nouum tuberculum efficit, quod in viuentibus hominibus facilè apparet, ita, vt non ob oculum vniuersum, sed ob humorem albugineum tantùm facta videatur.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 327","label":"327","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/327"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/329"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}