{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 330","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/330.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Et quamuis hęc non cuiuis patere possit testimonio tamen diligentiorum anatomicorum semper probabitur: hancque tunicam uelim connumeres inter illa, quae difficillima (iam plures sunt annielapsi) à me fuêre inuenta, quam possem ex Ruffi sententia vocare ὀαλοειδ, sed locus ille, in quo de tunicis ac humoribus oculorum tractat, ita corruptus est, omniaque ita simul confusa ibi leguntur, vt nihil indè, quod solidum sit ac distinctum obijci possit: ideò ne supra arenam aedificium erigere videar, hac dimissa appellatione, vitrei tunicam appellabo. In humoribus autem hoc notaui, quod quamuis Vesalius affirmet humorem κρησταλοειδῇ esse vtraque in facie de pressum, lenitisque formam (à Galeno assumens) exprimere: in parte posteriori tamem exactè sphęricus est in humano oculo, in anteriori verò depressus, ita, vt hęc facies parùm à plana distet. Superficies autem has necessariò inter se hac ratione variare, si opticorum campos ingredi liceret, probarem, sed non licet. Quare nuda haec tantùm veritas tibi nunc satis faciat. In aqueo etiam humore quędam adsunt, quae quamuis grammaticem aliqua ex parte sapiant, à me tamen tua causa non praetermittentur. Primum est, quod anatomici asserunt humorem hunc ita tenuem vti aqua esse: ego verò semper aliquantisper crassiorem reperi, nisi fortè illud accidit, quia refrigerato corpore concrescat. Secundum est, quod Vesalius negat Gręcos contulisse hunc humorem oui albo, à quo quidem albugineus vocatur à recen tioribus, quamuis Galenus illud fecerit in 10. de vsu partium capite 4. his verbis.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/329"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 331","label":"331","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/331"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}