{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 42","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/42.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Nam in isagoge anatomica, & in commentarijs in Mundini anatomen luculentam duorum ossiculorum mentionem fecit, quorum historiam po stea diuinus Vesalius expoliuit, atque alterum quod prius est malleolum, alterum verò incudem à similitudine appellauit, simulque optimè descripsit. Tertium (si nolumus debita laude quenquam defraudare) inuenit, ac promulgauit primus loannes Philipphus ab Ingras sia Siculus Philosophus, ac medicus doctissimus, dum Neapolitano in Gymnasio publicè anatomen doceret, atque etiam theoricam & practicam (vt aiunt) medicinam profiteretur. Nam vir ille, vt patet ex ipsius scriptis aeditis, ita in omnibus lartis nostrae partibus exercitatus est, vt consummatissimus medicus cùm sit, meritò etiam haberi, & dici possit. Qua autem ratione tertium hoc ossiculum postea diuulgatum sit, audi. Anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo octauo, quo ego primùm Pissis profiteri coepi, cùm neque à Vesalio, qui multò antea, neque à Columbo ciue tuo, qui anno proximè superiori anatomen Pisis tractauerat, nulla fuisset facta mentio istius ossis, dum eam ego celebrarem, ad me venit quidam auditor meus iuuenis doctissimus, qui (si rectè memini) doctoratus ornamentis iam insignis erat, Ingrassiaeque affinitate con iunctus (nomen nunc memoria haud retineo) hicque me monuit Ioannem Philippum tertium ossiculum in tympano inuenisse, quod stapedis nomine ob figuram appellarit.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 41","label":"ARTICVLI IN OMNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/41"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 43","label":"ARTICVLI IN OMNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/43"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}