{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 53","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/53.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Partes autem hae ita scribantur. Prima atque eadem crassior est, quae quasi vera basis totius ossis videtur, mediamque propemodum basim capitis occupat, & transuersa linea dirimitur ab extremo additamento ossis lambdoidis. Huius tanta est longitudo, quanta est magnitudo sellae, quam insculptam habet ad continendam glandulam, quae ex infundibulo cerebri pituitam colligit secundum anatomicos. Eadem cum secunda parte copiosa cartilagine compulatur, quae quidem secunda pars ea penitus est, cui visorij nerui simul copulati primò haerent, atque disiuncti, dum oculos petunt, foramina inurunt. Haec veluti alas geminas osseas possidet dextram & sinistram rimam efficientes, quae maximè omnium in intima oculi cauitate apparent, atque transitum secundae neruorum coniugationi, dum oculos petunt, atque aliquot alijs tertiae, quartae, & octauae propaginibus ministrant. In hac eadem secunda parte in pueris (quamuis spongiosa sit) nulla adest cauitas, aut sinus vsque ad integrum annum. In adultis verò geminus reperitur & satis amplus, qui post primum exactum annum fieri incipit, & pro ossium incremento magnus, aut paruus adest.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 52","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/52"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/54"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}