{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 6","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/6.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":138,"text":"Neque ex pluribus, aut paucioribus natura debuerat hoc os compingere, vt apertissimè constabit: cùm in opere magno vsum diuisionum & appendicum ipsorum ossium, quae postea obliterantur, leges. Dictae autem partes hae sunt. Prima est tota ea ossis amplitudo, cui haeret cerebellum, quaeue a veris lambdoidis cruribus continetur. Haec semper vna est, neque vnquam in duas partes diuisa. Quamuis in summo apice aliquando sectio quaedam, sed breuis admodùm appareat. Huic adduntur secunda, & tertia, quae foraminis magni latera efformant, & κopavà vocatas eminentias continentes, ab additamentis lambdoidis suturae describuntur. Quarta, ac vltima pars ea est, quae secundam & tertiam copulans foramen anteriori in parte perficit, describiturque haec ab extremis additamentis lambdoidis, atque diatque linea illa, quae additamenta cta coniungens, occipitij os ab axillari distinguit. Haec ab alijs anatomicis dissentiens obseruaui. De mammillari capitis processu gemi no loquentes anatomici, in hanc communem veniunt sententiam.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 5","label":"ARTICVLI IN OMNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/5"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 37","label":"ARTICVLI IN OMNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/37"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae","quality":"ocr"}}