{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 100.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 100.1-4","ref":"100.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/100.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/100.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Horum igitur ignari nobis uidentur, qui cor musculum esse existimant: nec intelligentes actionis ipsius excel lentiam ex sua uisceri substantia necessariò inesse. Quapropter maximè errant qui cor musculum esse censent: minus autem, qui cordis stomachum ex simili planè musculis substantia constare opinantur. Propius enim substantiam ipsorum accedit tunica exterior transuersis contexta fibris: nec tamen haec exactus musculus existit. Porrò si ex neruis cor pulsandi munus haberet, & stomachum idem obtinuisse conueniebat. Nunc autem deglutientibus iterumque euomentibus submitti ui detur: quod & uentriculo, & intestinis accidit: quandoquidem & haec ab interioribus ipsorum comprimuntur, non tamen pulsatilem motum aedunt. In illo igi tur hallucinati sunt insigniter, ut qui nescirent omnino tum musculorum, tum cordis munus, & facultatem. Mihi uerò quòd animosae uirtutis cor sit initium, & na tiui caloris ueluti fons quidam, in commentarijs de Hippocratis & Platonis pla citis demonstratum est. Nunc autem ad propositi operis peculiaria digrediamur, ab auribus cordis auspicati: quas ad similitudinem quandam aurium propriè dictarum maiores uocauerunt. Vt enim illae capiti utrinque annexae sunt, ita & hae cordi ner uosiores ac magis cuticulares ipso cordis corpore manifestò apparent. Eatenus enim figuram ipsorum descripseris: quanquam satius (ut dixi) foret, talia usui tactuique committere: quibus solis colorem substantiamque corporis est discernere. Porrò hae particulae & colore nigriores sunt, & corpusculis cuticularibus manifestò similes, sinus cuiusdam ante cor efficiundi gratia: ob quam rem ipsas natura & concauas & cuticulares condidit: concauas quidem, ut sinus producerent: cuticu lares autem, ut cordis motum promptè sequerentur, quemadmodum in libris de usu particularum declaratum est. Duae uerò hae sunt, in utroque uasorum materiam inuehentium singulae: in dextra quidem parte, quà uena in cordis sinum inibi inseritur: in sinisteriore uerò, quà arteria uenosa. Has aures quum aperueris, tum ipsum cordis corpus in conspectu erit, tum ex dictis orificijs utrunque: deinde membranę insertioni ipsorum incumbentes, tres quidem in sinu dextro, duę uerò in sinistro. quarum structurae figura, similis telorum cuspidi est, ideoque & trisulcas nonnulli Anatomicorum ipsas nominarunt. Sed haec quidem & corde thoraci exempto accuratè licet intueri, sicut etiam reliqua duo orificia uasorum: quae materias ex dextro quidem uentriculo in pulmonem educunt, uenae arteriosae: ex sinistro autem in totum animantis corpus, grandis arteriae.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 99.5-6","label":"99.5 to 99.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 100.5-6","label":"100.5 to 100.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/100.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/100.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}