{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 105.5-6","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 105.5-6","ref":"105.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/105.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/105.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Restabat enim tertius administrationis modus, quo thorax propter costarum fle xus inciditur. Notum uerò est, animal statim in tali operatione suffocatum emori, respiratione uidelicet pereunte. Atque hęc in corde apparent. Prius autem sermone repetito, manus officium exequar, ne uel minimum relinquatur indiscussum, obscurumque. Cognitis iam exactè in mortuo animante nodorum locis, quibus singu lae costae flectuntur, memoriaeque mandatis. animal aggredere. Vbi resupinum prius ipsum quo docui modo figuraueris, administratio erit talis: Pili ex illis thoracis sedibus auferuntur, quas incisurus es: duas lineas ad animalis longitudinem ducis, costarumque nodos sicut est expositum dirimis. Deinde aliam rursus transuer sam lineam tertiam per mucronatam cartilaginem incidis, ubi uidelicet arteriae & uenae occurrunt. sed in praesentia non est quòd sanguinis fluorem magnopere exti mescas: quippe non statuis nunc uiuum conseruare animal. Lineam tamen, ut nu per dixi, sub pectore toto reflexo duces post treis sectiones nominatas, pericardium à pectore liberans: quod si etiam uulneraueris, & totum quomodocunque pertude ris, sine cordis tamen offensa, nihil sis ad praesentia solicitus, quoniam in tali anato me proponis utrosque cordis sinus aeque pulsantes contemplari, non (ut quidam censent) solùm sinisteriorem. Caeterum euidentius adhuc quàm antea uidebis arA terias aut uicissim, aut eodem tempore & numero per totum animal eleuari, submittique.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 105.1-4","label":"105.1 to 105.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/105.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 106.1-4","label":"106.1 to 106.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/106.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/106.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}