{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 107.5-7","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 107.5-7","ref":"107.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/107.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/107.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/107.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Sin autem, ut retuli, impactus fuerit, ligatusque dili genter, non magis tenere te opus erit, sed ociosus ita poteris conspicere, superiorem quidem calami arteriae partem etiamnum pulsare, sicut antea: inferiorem autem pulsu omnino destitutam. Proinde quod reuera apparet ita habere dicimus. Verùm Erasistratus aliter de ipso uidetur sentire, nempe imam calami portionem moueri. Talis est quorundam audacia, qui temere de rebus nunquam uisis senten tiam proferunt. Quare si in administratione nullum uoles sanguinis effluxum arteria secta fieri, integrum est non modò supernis, sed imis quoque partibus funem circundare, quem uidelicet postea resolues, ubi calamum imposueris. Atqui ego non circundo, cupiens arteriae corpus ab illisu & contusione liberum conseruare. Iam uerò nonnulli alias quoque administrationes recensent, quibus arteriam sanguine uacantem ostensuros se pollicentur, tanquam aut facere quippiam aut sapientius, aut melius administrare Erasistrato possent. nam ille prorsus, si quis planè administrationis modus esset, qui abundè satis arteriam inanem queat ostendere, prior excogitasset, quemadmodum quem in hoedis nuper lactentibus scripsit. sed illum quoque ipsum experientia uerum non esse comperies. Porrò non solùm in hoedis, sed etiam alio quolibet animante, quod liquidam in uentriculo substantiam conti neat, sumes experimentum. Et quo subtilior fuerit, hoc facilius in arterias resumetur. Initio igitur aiunt, simul ac mesenterium denudatum fuerit, arterias aërem imiA tantes apparere, postea lacte repletas conspici.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 107.1-4","label":"107.1 to 107.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/107.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 108","label":"108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/108"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}