{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 113.5-7","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 113.5-7","ref":"113.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/113.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/113.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/113.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Te uerò, si ter quaterue manum admolitus, priorem nu daueris, non oportet meliora despondere, sed Hippocratem audire, cuius haec sunt uerba: Quae manu tractare conuenit, prius ijs assuescendum est: ac perpetuo manuum exercitio incumbendum. Assequeris enim postea aliquando animi propo situm: ac uno conatu neruum nudabis. Mox autem dum hunc detegis, ne uel ha mum ei subdere negliges, sed quantum fieri licet cauebis ne conuulneres uel diuellas arteriam aut uenam. Caeterùm ob neruos ut dictum est laesos, animali non solùm uocis abolitio, uerùm alia ante ipsam duo accidunt: quae in commentario de uoce subsequi demonstrauimus: unum quidem, & primum, quod aliorum duorum consequentium causa est, musculorum intercostalium immobilitas: alte rum deinde secundum, quo uelox spiritus extra delatio obliteratur. Voco autem ipsam efflationem, citra quam uox non potest fieri, uti ostendimus. Atque ideo tertium ipsa comitatur uocis abolitio. Insuper quartus alius quidam in tali administratione affectus oboritur, qui ut manifestior euadat, priuatim explicari desi derat, quod in ipsis consectionibus euidenter hoc libro cognosces. Nerui autem propter arterias quas carotidas nominant, pręceptoribus nostris cogniti, si noxa eadem ex ijs quas paulò antè recensui, afficiantur, animal reddunt mutum, non autem ijs A similiter qui intercostalia excurrunt. quippe raucus quidam in ijs strepitus relinquitur, qualis stertentibus in somno fieri apparet. hic strepitus musculis intercosta libus resolutis obliteratur.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 113.1-4","label":"113.1 to 113.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/113.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 114.1-4","label":"114.1 to 114.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/114.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/114.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}