{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 115.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 115.1-4","ref":"115.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/115.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/115.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/115.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Quum igitur ela tiores solùm musculos in quem dixi modum resolueris, intercostalium musculorum, si usus postulet, functionem adiungunt. Itaque cęteri affectus, in quibus maiorem inspirationem animal desiderat, expositi sunt propemodum uniuersi. Verùm acce dit ipsis interim nullus quidem animantis affectus, sed ingens quidam uocis emit tendae appetitus. Quemadmodum igitur praecones aliquid pronunciaturi, pluririmum aëris inspirant, materiam uoci copiosam praeparantes, sic etiam animalium quae inciduntur nonnulla aliquando facere uidentur. Quorum utique memoria uo bis est necessaria, & omnium quae ea consequuntur. ex quibus nonnulla percensere satius esse iudico, & potissimum quae praedictarum administrationum sunt par ticulae. Intercostalium sanè musculorum consectio hoc modo incipiunda est. Os cuiusque costae iuxta inferiorem ipsam circumferentiam, ut dixi, nudare oportet. ubi iam neruus apparuerit, unà cum eo uenit inspiciunda uena atque arteria, quae in superficie magis quàm nerui extant, humilius autem paulatim sitę sunt. Quare si ab altiore parte nudas, propter costae circum ferentiam hamulum subdideris, quatenus licet experiunti neruum sine uasis adiacentibus, & praesertim arteria, excipere: quoniam ea uehementiore sanguinis profluuio neruum contegit. Si uerò ipsam quan doque uulneres, scalpello statim prehenso transuersam totam disseca. Haec nanque communis est omnium uasorum sanguinem emittentium prohibitio. quoniam utraque ipsius pars ad quandam sibi continuam retrahi consueuit: quae si copiosa carne oc cultetur, illam ipsam operculi loco retinet. Sin autem nuda fuerit, paruam sectio utilitatem adfert. At non carne uacant cuiusque intercostalis uasa: quamobrem & secta quo dixi pacto statim cessant. Hoc igitur praedictis proprium relinquebatur: ad haec ipinalis medullae dissectio, quam, ut nouistis, molior, in maioribus quidem anima libus uertebras prius excindens, in minutis uerò, cuiusmodi sunt ante diem unum aut alterum, aut certè tres generati porculi, instrumento quodam in modum scolo pomachaerij appellati à me fabricato. Id autem fiet ex ferro optimo, quale in Noricis habetur, ne subitò hebescat, neque reflectatur, aut confringatur. Quin etiam crassius organum scolopomachaerijs conueniet, ut uertebrarum compagines illidens, opus prom ptè conficias.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 114.5-7","label":"114.5 to 114.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/114.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/114.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 115.5-7","label":"115.5 to 115.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/115.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/115.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}