{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 12.5-7","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 12.5-7","ref":"12.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/12.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/12.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Quosdam enim simplicem fibrarum naturam habere inuenis, nonnullos duplicem, ut pluribus sibi mutuò incumbentibus similes esse uideantur: iam longitudinem inter se contrariam fibras continere. Quae uniuersa medicinae parti, quae manu medetur (χυρουργίαν graeci uocant) tum actioni bus inueniendis haud parum profuerint. Etenim in chirurgia interim musculos ipsos propter abscessus altiores, humorum illisiones & putrifica uitia incidere cogimur. Actionis cognitio maximè ex usu est, ut pernoscas functionem in magnis uulneribus, ubi musculus totus ex transuerso fuerit dissectus, abolituram. Quod si praedixeris, nullum reprehensioni locum querulis istis hominibus relinques, qui illius abolitionem medicorum curationi, non uulneri prius impacto ferunt acceptam. Quin etiam ut exquisite manu cures, actionis musculorum cognitio nimisquam est necessaria. Quippe nonnullorum munus tam est proprium, ut tota particula fiat inutilis, si actione ipsius priuetur. Quidam uerò improprijs praesunt fun ctionibus. Quamobrem satius est eum qui haec praenoscat, alios reuerenter, alios audacius incidere. Praestat etiam pro fibrarum ductu, diuisionem ipsorum moliri. Nam transuersae si cum hac conferantur sectiones, actionem dissoluunt. Voco autem transuersas, quae ad angulos rectos fiunt. Necesse quidem est interim partes quasdam Chiκ aqin CL vν tes quasdam uulneribus angustis in profundum spectantibus confectas adhuc amplius diuidere, aliâs ob alios usus. Eit enim interdum, ut puncturam aliquis ma—pl xime circa tendinis caput uel radicem accipiat, eamque totam adeò angustam, ut peri culum sit ne summis partibus conglutinatis profundiores non coaluerint. Est quum ob suffusionem musculos incidimus. item figurarum gratia subinde in quibus uulnus acceptum est, profunda diuisio euanescit.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 12.1-4","label":"12.1 to 12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/12.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 13.1-4","label":"13.1 to 13.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/13.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}