{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 130.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 130.1-4","ref":"130.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/130.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/130.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Et quia medicinam methodo quadam constituere tibi propositum est, inspice primùm ex quo ( artium genere consistat: contemplatoriarum ne una sit, an actiuarum: an ex ijs quae opus quoddam aedant, an ex illis quę aliquid comparent. Hoc enim nec inuentu, nec inquisitu est difficile. Cuius enim rei gratia artem huiusmodi comparare tantopere desiderabas, hoc ipsum reminisci te conuenit. Primùm ergo omnium ex te rogabam, quum nos exercitium tale inciperemus: respondebas, autem uelle te, homines praeter naturam affectos, quammaximè fieri posset, omnino in naturalem habitum reducere. quod si fieri non posset, saltem dinoscere qui nam sanabiles, qui minus essent. At quoniam hoc sermoni initium dedisti, artem quam cupis con stituere, ex factiuarum genere esse diximus. siquidem ubi ab agendo destiteris, artis opus potes ostendere. Porrò sunt & aliae permultę artes factiuae, ut ęraria, coriaria, nauium compactoria, fabrilis, figulina, pictoria: & propemodum tot artes factiuae apud homines in usu sunt, quot alterius generis nullae. Igitur quam superiori libro methodum artium didicisti, eam modo tibi ad artem, quam constituere conaris, transferre tempestiuum est. Idem hîc quoque orationi principium statuendo, quod in illis omnibus: nimirum finis notionem: quam unde consecuti simus, dicere tem pus praesens postulat. Primùm itaque nos ipsos sanos, tum alios homines cognoscere, necessarium dicebamus: deinde aegrotos. Vnde sanitatis desiderium, artisque cuiusdam constituendae, quae illam tueatur, nobis aduenit. At si ualetudinem secundam efficere cogitamus, una nimirum ex factiuarum artium genere fuerit, quam constituere cupimus. Quum uerò duplices factiuae sint, ut diximus: hęc ex earum numero censebitur, quae iam factum opus instaurant, corriguntque, non ex illis quae nouum efficiunt. Nonnullae siquidem artes, ipsas res operantur, uelut textoria & coriaria. Quaedam, uitiata corruptaque resarciunt, sicut quae laceras uestes, & diruptos calceos consuunt, reficiuntque. quod in arte aedificatoria ita se habere demonstrauimus.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 128.6-7","label":"128.6 to 128.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/128.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/128.6"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 130.5-8","label":"130.5 to 130.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/130.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}