{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 134.5-7","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 134.5-7","ref":"134.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/134.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/134.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Rursus igitur in memoriam nobis reuocemus, quod in alijs quoque omnibus, quorum substantiae species in compositione uersatur: uniuersa quatuor genera demonstrata esse, quibus tota ipsorum essentia, tum proba, ui tiataque in eis figura debetur. Deinde quòd simplicis cuiusque particulae naturam co gnoscere necessitas postulat, si modò harum integritatem, ac uitium cognoscere, & affectus corrigere uoluerimus. Nam si domus, uel tengulae, uel lateres crudi seu cocti offensam aliquam acceperint, ignorare non debet artifex, quomodo alios eiusdem generis confingere, ac uitiatos auferre conueniat: pro quibus integros, nihilque passos substituet: ita qui artem corpori humano consecratam constituit, praeter alia etiam hoc necessariò intelligit, possit ne pars aliqua alterius loco restitui, an minus. Carnem sanè affectam ubi excideris, aliam generare potes. Neruo autem, uel ligamento exciso, alia similia reddere nemo potest. Siquidem caro ex sanguine na scitur, illa ex semine. Quin & os unum est ex ijs quae prima conformatione consti tuuntur: attamen in eius locum simile quid reponere possumus. Atque haec ego nunc ex procinctu exempli gratia produxi. Porrò perscrutari eum ratio iubet. qui artem constituit. Ac iam principia inuentionis descripsimus, quum ad primam ani mantis generationem relegaremus, inuestigandumque consuleremus, quaenam ex A semine ortum habeant, quaeque ex alimento semper gignantur. Ad haec scrutari nos multò magis methodus cogit, iubetque, an unaquaeque similaris, & simplex sensu particula una sit, an ex pluribus composita, & quemnam compositionis modum obtineat.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 134.1-4","label":"134.1 to 134.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/134.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 135.1-4","label":"135.1 to 135.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/135.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/135.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}