{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 166.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 166.1-4","ref":"166.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/166.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/166.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/166.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Atque huius rei gratia putabam uirum non modò, quod in medicamentis fieri apparet, congruenter ob placiti rat tionem tollere: sed naturam quoque ipsam omnia in nobis dispensantem, nihil esse arbitrari. Singula enim quae nascuntur, ex corpusculorum compositione, & com plexu fieri autumat. Quam ob rem etiam mirari mihi subit, quoties ad ipsum mentem dirigo, qui tam mirifica naturae opera, potissimumque artes, quę in ipsius homi nis generandi iniuo fiunt, non uideat, quomodo quidem infans in uteri loco forArtes naturae metur, quomodo formatus iam dextrè nutritur, quot & qualibus uinculis tenerin formando rimis ipsum ad maturum usque partum intus continet, quali uerò diuina arte & foetu. similitudine imaginem in generatis efficit, in qua re pręsertim corpusculorum quoque hypothesis ipsius non citra dedecus coarguetur. Non enim solis parentibus, Foetus non parentibus solùm sed proauis etiam quibusdam foetus redduntur similes. Porrò mihi uetus quaedam similes. historia indicauit, quòd quum deformis quidam opibus potens, formosum uellet Historia eleprocreare puerum, depinxit in lato ligno elegantem alium puellum, dicebatque gans. mulieri inter coeundum, illam picturae figuram inspiceret. Haec autem defixis intuens oculis, & (ut ita dicam) totam illuc mentem aduertens, infantem non quidem patri, sed picto similem peperit, uisu opinor, naturae, non corpusculis quibusdam, picti imaginem transmittente. Quoniam autem uir huiusmodi naturae mysteriorum imperitus esse corpusculorum gratia sustinet, & propter uisus obscuritatem, incertitudinemque, suos ipsius discipulos tam mirificis operibus fidem accommodare non sinit, ad externa ipsum, omninoque apparentia, traducere cogito. Quis nanque artes ab animalculo araneo factas inspiciens, non credit etiam Araneae artes. telam per dilucida adeò, tenuiaque fila parari? ut etiam aliqui dicant texendi artem homines primum ipsi referre acceptam. Quis non adducitur, ut mirabilem quanVrsae artificium dam rem naturam esse pronunciet, si opus uideat quod ab ursa efficitur?","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 165.5-8","label":"165.5 to 165.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/165.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/165.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 166.5-8","label":"166.5 to 166.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/166.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/166.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}