{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 22.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 22.1-4","ref":"22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/22.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Illic itaque particulas incidens, omnia inui cem dissolues, formamque ipsarum uariam esse uidebis. Item dum lata haec ligamina detegis, aliud quoddam rotundum spectas, tendini oppositum, brachiale par uum digitum uersus inflectenti: quod in primo de particularum usu explicuimus, quomodo reuellat os cartilaginosum, hac in parte articulo brachialis incumbens. Praeterea ligaminibus detectis conspicies alterius musculi brachiale magnum digitum uersus inflectentis tendinem, qui primo indidem ossi brachialis inseri creditur, adhaerens quidem ei, sed ligamentum adusque caput primi palmae ossis perre ptans. Atque hîc tendini detegendo curam omnem adhibeas oportet, ne perseces, neque opineris, ut quidam, ibidem desinere, ubi etiam apparet ijs qui incuriosius pri mi brachialis os, ut dixi, incidunt. Consideres autem in hoc quoque, cubiti processum, quem recta ad paruum digitum porrectum, à graphij seu styli modo Graeci dissectores χραφοειδῆ & στυλοειδῆ appellant. Is nimirum docebit te, si totum articuli nodum in latera circumagas, quomodo obliquis brachialis motibus ministret, quos extremae manus circumductu molimur. Ad haec exquisitius contemplare radij motus ad cubitum, quos manum totam circumagendo efficimus. Verùm cubiti motus ad brachium, qui uel inflexu uel intensione fiunt, nequaquam exactè prius uidere licet, quàm toti brachio omnes musculos ambientes detraxeris. Itaque hoc iam agamus, memores quòd superstratum radio musculum in brachij os peruenire dixerimus, nec non ei subiacentem statim illuc procurrere, qui palmae ante indicem mediumque digitum inseritur. Praestat igitur, ut ostendimus, obseruare horum musculorum capita. sin minus, at certè illius qui radio incumbit. Siquidem apparebit tunc primùm euidenter, quum priorem brachij musculum detexeris. porrò facies id, duo haec attendens, uenam uidelicet quae per totum fertur brachium (Graeci ὡμιαίαν uocant) & musculum qui ceruicem occupat. satius forsan erit dicere, qui eam efficit. solus enim hic in eam partem incumbit. proinde sectio in uena decliuis administretur: tota, quae inibi adhaeret, cute ablata, & omnibus musculorum membranis. Eum uerò qui in ceruice habetur, secabis, fibrarum simi litudinem dissimilitudinemque obseruans, ex quibus etiam totam circum scriptionem ad unum cacumen ascendentem cognosces: cuius processus tanquam trian gularis in brachium conijcitur. Peculiaris quidem est humeri articulo: uerùm solus ex ijs qui mouent ipsum, necessariò aufertur, ut prioris musculi brachij caput biceps appareat.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 21.5-9","label":"21.5 to 21.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/21.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/21.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 22.5-6","label":"22.5 to 22.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/22.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/22.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}