{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 25.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 25.1-4","ref":"25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/25.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Vniuersas autem exteriores magis quàm interiores, scapularum, dorsi, pectoris, co starum, pectinis, colli, & capitis, ex his enim tela extrahere cogimur, partim conti A nuata quaedam incidentes, partim excidentes: nonnulla quoque eijcientes, in pu trificis uitijs, sinuum curatione, quae manu administratur, abscessuum ossiumque excisione: aut ex particulis aliquid praecidere, aut dissecare res postulat: in quibus nisi noueris ubi aut neruus, aut musculus praecipuus situs sit, ubi uerò arteria, aut uena magna: interim mortis magis quàm salutis eris autor: interdum uerò mancos efficies. Linguae autem musculos pernoscere, quot uidelicet numero sint, & quales specie, supra usum artis conducit: non tamen praecipuum est, neque necessarium. Dico supra usum, quòd talia curiosius inquirere sophistarum gratia cogimur, quibus non satis est naturae artificium in utilibus tantum didicisse, sed passim propo nunt cuius rei causa particula hęc facta sit, aut cur talis tantaue. At homo dexterioris animi, contentus fuerit artem naturae ex accurata unius aut duarum partium consectione intelligere: in quibus tum per id quod uehementer rei medicae conducit, tum per illud quod ab illius usu remotum est, naturae sapientia innotescit. Licet autem mihi potissimum dicere, huiusmodi consectiones ad affectus curan dos noscendosque, & ad illorum praesagia non esse ijs commodas, qui uafrorum sc phistarum contradictiones euitare cupiant, qui sermonis inquisitione neglecta, in autores eum conuertunt, dicentes ipsos hoc nomine talium disciplinarum inu tilitatem reprehendere, quòd eas ignorent. Quorum gratia praeter anatomae usum etiam superuacua comprehendi, ne uel ex damnantis illas inscitia, sophistae contradicendi facultatem nanciscantur. Atqui hoc abundè ipsis in opere De usu particularum demonstraui: quanquam & nunc nihilo secius dicturus sum, quomodo omnium corpo ris particularum consectiones administrabis. Verùm nos quidem uti hoc agimus, sic quoque dignitatem cuiusque speculationis, tum usum ostendemus. Secus enim physi cis anatomae subseruit, qui disciplinam ipsam propter se adamant. Aliter ijs, qui non ob haec illam amant, sed ut nihil temere à natura factum esse demonstrent. Aliter ei, qui argumenta ex consectione ad actionem quandam uel naturalem, uel animalem cognoscendam inuenit.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 24.5-7","label":"24.5 to 24.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/24.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/24.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 25.5-8","label":"25.5 to 25.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/25.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/25.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}