{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 39.5-7","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 39.5-7","ref":"39.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/39.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/39.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/39.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quum igitur artuum cognitionem maximè necessariam, sed extremè neglectam uiderem, sicut etiam extetiorum omnium partium sectionem, par esse duxi, post administratam musculorum in artubus consectionem, deinceps & arteriarum, & uenarum, & neruorum ipsos perreptantium anatomen subdere: hortarique iuuenes qui ad dissectionum studium incunbunt, ut in hisce primùm sese exerceant: quum spectent quotidie medicos, qui quidem sciant quot & qualibus cor membranis obueletur, uel quot linguae musculi sint, aliaque his similia, ignorent autem exteriorum structuram, in praesagijs, & affectuum has parteis infestantium curatione, quae manu perficitur, uehementer aberrare: eos autem qui hanc calleant, illam ignorent, nunquam non rectè munus suum obire. Dicamus igitur iam quomodo uasorum neruorumque consectionem administrare con ueniat: ac de priore manu tota sermonem instituamus. Initium autem huius commode ab Hippocratis sententia sumetur, quae in hunc modum habet. Pes humanus ex multis paruisque constat ossibus: quemadmodum etiam manus summa. Pedem nanquę simplici sermone dixit: manum, non item simplici, uerùm summam adiecit. non enim appellationibus mutuò sibi artus respondent, etsi structura proportionentur. Quale siquidem in crure femur est, tale in manu tota brachium. qualis in crure tibia, talis in manu tota cubitus. qualis in crure pes, talis in manu integra, manus extrema habetur. Quippe quod ab articulo quo brachium cum manu coarctatur, κάρπον Graecè nominant, in digitos discretum est, summa seu extrema manus appellatur: sicut pes, cruris postremum quo incedimus: atque sic nos etiam uocabulis utemur. Quum enim sine appendice manum dicimus, totum membrum: quum summam manum, à brachiali terminum ipsius innuere uolumus. Incipit autem uidelicet hoc membrum ab humeri articulo, ibique scapularum ossis ceruix cum brachij capite connectitur. A Quare si tota manu propter hunc articulum resecta, seorsim ipsam toto corpore remoto uolueris incidere, nihilo minus efficies. sic nanque & me frequenter uidistis ea quae continet indicantem. Primum autem in hoc opere est, ut uniuersam cutim à subiectis corporibus circulatim adimas. Nec uerò incuriosè, sineque iudicio, quem","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 39.1-4","label":"39.1 to 39.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/39.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 40.1-4","label":"40.1 to 40.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/40.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}