{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 47.5-8","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 47.5-8","ref":"47.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/47.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/47.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/47.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Proinde paulò antè dixi, uenam cubiti ossi porrectam, humilem ferri in priorem partem uenae quae termino uno, sicut au disti, propagatur in anteriora, quà cubiti est tuberculum, ut notabile uas efficiatur. Non enim omnibus est conspicuum. Venae porrò cubiti demissae per quaedam extrema iungitur etiam humeralis uenae particula, in exteriora cubiti dissemi nata, ipsique uenae modò propositae, cuius distributionem retuli, extrema uenarum quae ex alijs ductae sunt, admiscentur. altera pars lateris tertiae literae y ad magnum ueniens digitum euidenter apparet, quae in extremis patescit simul cum uenis per interiora cubiti usque ad brachiale tendentibus: ubi has uenas generari dixi, ramorum serie prius hîc dispersa, quàm uenae duae per flexum excurrentes, ad com missuram articuli perueniant. Ad haec commemoraui binos de se ramos mittere, quorum alter, qui & grandior est, magna ex parte per cubitum uectus adusque brachiale defertur, illuc nimirum ubi scinditur. Haec itaque portio totam digiti magni regionem internam amplectitur, & per latera ascendens coit cum extremis ue nularum, quae ex altera tertiae literae y linea ducuntur: quemadmodum rursus quam ad cubiti extremum dixi procedere, per extrema quaedam pilis similia com mittitur ijs quae de humerali uena in extremam cubiti regionem disseminantur. Interim quoque prius quàm scissa uena tertiae literae similis reddatur, ex ipsa procedens sursum conscendit, ac inibi dispergitur. Id uerò accidit ijs maximè, quae paruam humeralis uenae partem occupant, quam exteriorem cubitum dixi intercur rere. Verùm omnibus constat, quod & ante scissuram ex uena triangulum gene rante oriatur, de qua in praesentia sermonem institui. Mittit eadem propagines in A extimam cubiti partem, ac terminis cum humerali congreditur. Has sanè omnes uenas in gracilibus multis, ac copioso sanguine, uenisque amplioribus praeditis, pa làm uel ante consectionem est cernere: uerùm aërem calidum esse, uel etiam hominem lotum oportet.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 47.1-4","label":"47.1 to 47.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/47.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 48.1-4","label":"48.1 to 48.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}