{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 48.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 48.1-4","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Manu autem immissa intercipienda est, quacunque in par te uenas repletas manifestò uidere libeat. Quod te crebrius in multis factitare uelim, quandoquidem haud mediocriter duplici nomine conduxerit: hoc quidem, ut uasorum cognitionem assequaris. nulla siquidem res quae sensibus nostris percipi potest, exquisitè & subitò, nisi uisa saepius, cognoscitur. argumento sunt gemi ni admodum sibi similes, qui ab insuetis nequeant dignosci: ab ijs quibus cum ha buerint consuetudinem, confestim agnoscantur. altero ut exactam partium humanarum, simiarumque similitudinem perceptam habeas. Has itaque uniuersas ue nas, quas in hominibus ante concisionem conspicis, in simia dissecta uideris. quare penitiores etiam particulas haec animantia perinde ut homines obtinere constat. Quod quum ita sit, consuluerim prius te in simia ipsa subinde exercitari, ut si huma ni corporis consecandi quandoque copiam nactus fueris, promptè singulas partes detegas: quod non uulgaris operae est, neque quisquam in ipsa parum exercitatus repente potest assequi. Etenim quum in anatomis exercitatissimi, qui multa diligen tia corporis particulas inspexerint, in multis errorem commisisse uidentur: nihil sanè qui hostis germani corpus in bello, quod aduersus Marcum Antonium gere batur, incidebant, amplius praeter uiscerum situm addiscere potuerunt. At qui in alijs animantibus, & potissimum in simia, prius se exercuerit, promptissimè singu las quae inciduntur partes detegit: & procliuius est uiro industrio exercitatoque in anatomis antea conspecta quędam in humano cadauere subitò condiscere, quam alteri non exercitato manifesta multo ocio adamussim inuenire. nam in eorum qui mortis erant damnati, aut feris expositi, corporibus, multi saepe quod ipsis liberet conspexerunt, ad haec in latronibus qui in monte iacerent inhumati. Iam uulnera magna, & putrifica uitia in altum spectantia, particulas complures detexerunt, quas prius exercitati similem habere structuram simiae cognorunt. Qui nunquam se in his exercuere, nihil inde commodi percipiunt. Qui uerò pueros mortuos expositos complures incidunt, persuasum habent, corpora hominum simiarumque persi mili structura constare. Quin & in ipsis curationibus quas manu frequenter obimus, aliâs carnes putridas, aliâs ossa praecidentes, manifestam similitudinem praeexercitati agnoscunt.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 47.5-8","label":"47.5 to 47.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/47.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/47.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 48.5-7","label":"48.5 to 48.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}