{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 51.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 51.1-4","ref":"51.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/51.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/51.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"crediderunt autem mihi qui illos increpabant, non solùm quia alios eius rei testes dby ( citauerim, sed etiam quia in commentarijs anatomicis, quos in singulorum animalium consectionibus feci, scriptum ostenderim quod nuper in uena accidisse percensui. Caeterùm qui libros anatomicos scripserunt, paruas à subiectis muscu lis reliquias in cutem ipsis uicinam emergere arbitrantur. atqui aliter res habet quemadmodum subinde conspexistis. Verùm propriae neruorum per summa extantium radices habentur, quas cum cute simul auellentes, obliterant, ut ne esse quidem uideantur. Est enim, ueluti & prius dixi, difficillimum neruos hosce detegere, utpote cuti cohaerentes. Nam membranam ipsi subiectam cum musculis relinquere oportet, contrarium naturali structurae facientes. Hac igitur administratione, ut in manu dictum est, rite peracta, quatuor iuxta femoris principium iadi ces musculorum in cutem excurrentium apparebunt, pares numero principijs gran dium neruorum qui in musculos disperguntur, unde processere. proinde una est, quae ab anterioribus musculis deorsum uersus in totam cutem ipsis uicinam fertur, dispensaturque. hac interior per inguina magno angustoque musculo uehitur & tertia, iuxta sacri ossis fastigium mucronatum, quod coccyga Graeci uocant, cae terisque minus conspicua est. quarta hac adhuc magis condita, in pectinis foramine consistit. Etenim neruos etiam qui in cutem elabuntur, exiles admodum, haec continet, & reuera telae araneorum similes, reliquis autem pleniores: partim ut pi los bene nutritos, partim etiam pilis crassiores, ad radices interim ualde conspicuos. Qui igitur anterioribus musculis expansi ualidam membranam secum retinent, cute statim quae ambit ipsos, ablata, media priore sede radicem habere uidentur. Porrò qui tenui latoque musculo per inguina inuehuntur, haud difficilem conspectum habent. nam internam omnem femoris tibiaeque regionem amplexantes coe unt: quippe cum uena usque ad interiorem tibiae processum iuxta talum feruntur. reliquum uerò internae femoris regionis parua quaedam (ut dictum est) particula nerui pectoris foramen excidentis amplexatur. Quarti uerò qui restat nerui iuxta sacri ossis mucronem enascentis, totam ferè posteriorem exterioremque femo ris sedem, ramos excipit, praeter extremum, genu uersus spectans.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 50.6-8","label":"50.6 to 50.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/50.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/50.6"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 51.5-8","label":"51.5 to 51.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/51.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}