{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 57.5-8","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 57.5-8","ref":"57.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/57.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/57.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/57.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"At in nuper natis nerui exiles sunt, ligamentum inualidum, carnosa substantia mollis. Quam ob rem meritò huiusmodi animantia in proposito opere uitaueris: quae uerò prae senio extenuata sunt, omnia aptissima. Etenim carnes his modicae & aridae sunt: longè uerò aridior tota neruorum substantia, tum magnitudine insignior. Quòd si è duobus parum idoneis delectum facere oportet alterius inopia, praestat recennatum capere, quàm magnum & pingue. nihil enim tam neruorum consectionem obumbrat, quàm pinguitudo. Iam mentem adhibeto musculi huius fibrarum po siturae, sursum à quibus dixi locis ad buccas mentumque tendentium. Hae siquidem ad neruorum principia, uarijs è regionibus prodeuntia, uiam indicant. Quorum alij in priore capitis parte, & latere utroque, ex subiectis procedunt musculis: alij ex posteriore uenientes, de spina prodijsse tibi uidebuntur, & cum ligamento subtili ac lato simul incipere, & progigni. Satius igitur est acu quae tenue linum ducat submissa, laqueum singulis neruis proxime maxillam circundare, deinde neruo per linum tenso fibras ipsius utrinque adimere. atque hoc in unoquoque neruo erit faciundum, ut musculo toto exciso, nerui uniuersi relinquantur inuiolati, quò ipsorum processus, musculis crassioribus qui subiacent ablatis, appareant. Verùm satis est id in altero musculo, uel dextro, uel sinistro obseruasse: in altero autem, fibrarum extremis, quae tum ad scapulas, tum clauiculam, tum spinam pertinent, absectis li beratisque à subiacentibus, conator quanque musculi particulam ad relata principia trahere, ut animantis buccas ijs qui simu trahuntur, consentire uideas. Sed animal recens mortuum, uel calidum adhuc esse conuenit, uel aërem aestiuum, uel cali dam certè ipsi superfundere. Nam si maxillarum particulae refrixerint, immobiles fiunt, corij modo concrescentes. Posterius itaque musculi huius iniuum ex spina omnino proA non procedit: inde ad occipitij ossis basim defertur: mox sub aurem, ut exortum ipsius perreptando contingat: deinde musculum à mandendo massitera dictum totum ascendit, ossique ante superiorem maxillam per ligamentum inibi committitur, tam exquisitè, ut duo haec (liceat ita loqui) latera musculi definiantur: reliqua uerò tria haud aequè sunt distincta.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 57.1-4","label":"57.1 to 57.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/57.1"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 58.1-4","label":"58.1 to 58.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/58.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}