{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 64.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 64.1-4","ref":"64.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/64.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/64.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/64.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"appellaueris, minimè peccabis. Iam uerò ipsis circa capitis articulum sublatis, alia quoque exilia musculorum paria conspiciuntur. At non tria sunt, si ueritatem fateamur, sed quatuor, quae retro absque paruis lateribus in prioris uertebrae articulo reconditis habentur: quae causa etiam occultionis ipsorum existit: uerùm de illis age tur quum musculos stomacho subiectos dissecabimus. Quarta posteriorum musculorum exiguorum coniugatio ob hasce occasiones Anatomicis non est animaduersa. Prior uertebra posteriorem processum, qui spinam generat, neutiquam exi git, ac omnium uertebrarum est tenuissima: cui alteram ideo circundedit natura, ut propius connecteretur. Horum igitur gratia, tum quòd musculo portione minimo, qui summam uertebram capiti committit, alter extrinsecus incumbit, secun dam capiti connectens, accidit ut exilis musculus uisum effugiat. Nam superiacens ipsi posteriore parte musculus, incipit quidem ex inferiore uertebrae spina, cessat autem in occipitij os, praesertim medium: proptereaque duo musculi primae coniugationis ex quatuor praedictis, recti mutuo se contingunt, toti articulo superstrati. Quos nisi prius ademeris, haud uidere queas exiguos, similiter rectos, similiter ex capite procedentes, similiterque mutuò se tangentes, eorum modo qui arti culi commissurae incumbunt: quinetiam posteriori primae uertebrae regioni inijciuntur: sicut & qui ante ipsos habentur, secundae. Ac quòd prior uertebra posterius processum non habet, haud alia quaepiam causa existimanda est, quàm quòd caput secundae uertebrae, respectus gratia adnexum esse oportebat. Non igitur talem spinam musculis inibi subditam esse conueniebat, qualis reliquis subest uer tebris. Quippe conuulnerarentur ab ipsis, ceu aculeo, uel certè contunderentur. ideo praedicta musculorum paria incidere operaeprecium est: interim quidem secundae uertebrae musculos amputatos in altum attollere: deinde ipsum sequentem scalpello, usque ad caput procedere: quod etiam facilius est: interim à capite incipientem, ad uertebram pergere: & si nullum exilium musculorum qui subiacent contigeris, propriam tibi circumscriptionem habere uidebuntur. Sin autem scalpello alicubi tetigeris, praeciderisque ipsas, superiectis cohaerescere putabis. At in priorem uertebram insertionem, quomodocunque ipsarum consectionem admini straueris, manifestò conspicabere.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 63.5-8","label":"63.5 to 63.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/63.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/63.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 64.5-8","label":"64.5 to 64.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/64.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/64.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}