{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 77-2","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 77-2","ref":"77-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/77-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/77-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/77-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"memorata distinguuntur, quae meritò ambientibus est candidior, quum nulla ei ca ro subsit. nam tendines membranosi rectos comprehendentes musculos, quos ab obliquis dixi procreari, iuxta huius lineae candorem in idem coeunt. rursus igitur ipsam leuiter secabis, ut nihil eorum quae subsunt, conseces, sed tendines duntaxat à mutuo contextu secernas. id enim si nite peregeris, habebis iam iuxta paroemiam, dimidium totius: quanquam paroemia, omne principium totius operis di midium intelligat: quum multa principia promptè queant peragi. Quod uerò mu sculorum consectionis principium ego dixerim, reuera totius operis dimidium existit: quemadmodum nisi etiam rectè ea perfeceris, tota consequens dissectio con funditur, turbaturque. Sed, ut dictum est, duplicem factae anatomes administrationem hinc successuram noueris. Profuerit autem, priorem, quae facilior est, exercere: ita nanque spes est, ut postea aliquando difficiliorem aggressus, ab animi propo sito non aberres. Promptior faciliorque administratio est, qua musculum rectum ha mulo eleuatum, uel sinistra manu ad latus actum, dissecas, paulatim à subiectis corporibus separans. Quale uerò in pręsenti sectione sinistra manu ministerium subieris, eiusmodi dextra secante melius cum altero etiam in prima omnium admini stratione peregeris. Commodius enim hoc pacto rectam molieris sectionem, à mu cronata cartilagine auspicatus. Porrò manus ministerium esto, digitis quatuor ad musculi longitudinem iniectis, deinde quum in eo fixi sint, ad latus modicè agen tibus. Si enim hoc in utroque musculo probè confeceris, medium ipsorum manifestius euadit, quà primam sectionem fieri praecepimus. At quum rectè diremeris, uel una manus sufficiet, quae musculum incidendum leuiter in latus abducat. idem licet, ut dixi, hamo quoque peragere: eaque administratio ad umbilici loca fiet, quoad notabilis musculi pars detecta cognoscatur. nam peritonaeum ipsi una cum nerueis transuersorum musculorum exilitatibus subiacet: à quibus musculi oblongi detrahi so lent. quapropter ego digitis quoque à subiectis ipsos separo. uerùm id ab initio quum primùm dissecas, agendum est: procedente uerò administratione & manifestò ipsis iam diremptis, quò totum negocium maturius absoluatur, digitis subiectis reliquum musculorum a subiectis auellas oportet.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 77","label":"QUARTI LIBRI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/77"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 78.1-4","label":"78.1 to 78.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/78.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}