{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 80.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 80.1-4","ref":"80.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/80.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/80.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Natura enim ingeniosa, & quae nihil alicubi in animalibus conformandis curae ac diligentiae omittat, inferiori parte septum transa uersum per duo ligamina ualentissima connexuit. Etenim arteriam ac stomachum complexa, à septo super uertebras consequentes expanduntur: in alijs sanè quibusdam animantibus longius, quibus totus thorax & ualens & robustus est: in simijs uerò non tantum insunt, uerùm etiam per ligamina minus ualida, quàm in alijs animalibus habentur. uerùm de illorum discrimine iterum disseremus. Nunc quoniam de simia in primis sermo nobis est institutus, hanc tu quoque incidens, septum transuersum spectabis: nec non musculos stomacho subiectos, quum ordo consectionis eò peruenerit, usque ad quartam thoracis uertebram. descendentes itaque per totam spinam, quae intrinsecus musculos obtinet, solius thoracis mediae uertebrae nudae prorsus erunt, numero senae. Quae igitur à capite incipiunt, superiorem totam spi nae portionem inflectunt, lumborum uerò carnes solam inferiorem: quae in medio consistunt, simul cum ijs quae utrinque sunt, mouentur. At detectis magna ex parte quę infra septum habentur, nihil mali fuerit membranam lumborum carnibus subditam detrahere. Est autem haec, sicut iterum docebitur, peritonaeum lum bis obhęrescens: quo auulso carnes ipsorum clarè conspicies: singulos utrinque mu sculos exactos per spinae longitudinem sibi mutuò connexos, à quo dixi initio to ti lumborum longitudini expansos. Quum iam propter os latum uenerint (uocatur autem hoc, ut nouisti, à quibusdam sacrum) dirimuntur inuicem, internis ilium adhaerescentes. item aliae carnes numerosae inibi simul prodeunt, ex ilium osse na tae. sequens igitur carnes deorsum tendentes, quas ψόας Graeci nominant, tendines duos has ex ilium osse adeuntes in utraque lumborum carne reperis: quos Ana tomici neruosas musculorum exilitates nominare solent. Alter ipsorum interior, quem etiam ligamentum rectius quàm tendinem appelles, ei maximè parti inseritur, qua pubis os cum coxa connectitur: reliquus in paruum femoris tuberculum siue caput pertinet. Prior ex parte lumborum carnibus elatiore processum exigit per internam regionem procurrentem.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 79.5-7","label":"79.5 to 79.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/79.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/79.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 80.5-7","label":"80.5 to 80.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/80.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/80.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}