{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 83.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 83.1-4","ref":"83.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/83.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/83.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/83.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Quatenus enim radius uel cubitus est, semper eadem constat structura: quatenus autem sui generis uel radius, uel cubitus est, simili quidem in similibus, proportionali in dissimilibus. Qui igitur ratione, et dextra natus indole se exercuerit, facilè inuenit quid in singulis rebus idem sit, quid non idem. At qui nec probae fuerit indolis, neque exercitatus, forsan & hic prae ani malium consectorum copia adduci quandoque potuerit, ut uel obscurè ac leuiter intelli gat, idem non per accidens, neque prout euenerit, sed ex propria substantia cuique speciei inesse. quod autem non idem, à nonnullis quae particularibus accidunt, indiuiduas substantias nominare solemus. Quum enim uideas membrum non modò extendi flectique, sed etiam in latera circumagi, necessariò duo musculorum genera obtinet, alios extensionis & inflexus, alios ad utranque partem deductionis autores. Quum igitur praeterea consideraueris, uno ne osse membrum constet, ut brachium: an duobus, quemadmodum cubitus radiusque, uno quidem osse inuento, musculos in eo tum rectos, tum obliquos quaerito. Sin autem duo fuerint, ut in cubito radioque, scito protinus alterum ipsorum membri extensionem & flexum moliri, alterum in latera circumagere. Ad haec non ignorandum est etiam ex musculis ea mouentibus situ obliquiores existere, qui obliquos motus subministrant, rectiores autem qui rectos. Verùm hoc omnibus commune membris inest, quae eosdem motus sortiuntur. Ma gnitudo autem musculorum, figura & positura similis in membris forma similibus existit, dissimilis in dissimilibus. Eadem ratione & in digitis, quamuis animal quod dissecatur, minutius fuerit, cuiusmodi sunt reptiles ipsi mures, necesse est musculos qui flectunt extenduntque singulos digitos, non aliter quàm in homine conspici. quòd si in latera quoque digitos moueri uides, necessitas omnino est & motus ibidem animantis illius hominibus proportionari, ut cuiusque latio paruum digitum uersus ab exterioribus in oratione propositis & tendinibus, & musculis fiat: ad magnum uerò ab interioribus. Magnum autem ipsum sicut & paruum quamplu rimum ab alijs omnibus abducere in eius generis animantibus comperies muscu los, similem situm humano sortitos. Vnde consectio ipsorum facilis tibi futura est, tanquam saepius antea manum ei admolito.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 82.5-6","label":"82.5 to 82.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/82.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/82.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 83.5-7","label":"83.5 to 83.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/83.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/83.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}