{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 91.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 91.1-4","ref":"91.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/91.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/91.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/91.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Solent autem Anatomici laminas appellare communi uocabulo huiusmodi instrumenta, scalpella, spathomelas, amphismelas, spicilla, oricularia, quibus similia ex ligno densiori licet conficere, sicut nobis sunt ex buxo: quae huc magis conferunt, ne scalpellum quandoque confringatur. Porrò utor eis, ut dixi, uasorum oris immittens, in iocinore quidem uenae ad portam sitae, quam recentiores Anatomici, quòd aliarum ueluti caudex sit, σελεχειαιαν nominant: & duplici gibbae ipsius partis uenae, quae sursum deorsumque porrigitur. In renibus autem per grandium uasorum spinam occupantium processus ad meatus urinarios: tum in alijs, ut dicturus sum. Verùm prius de iocinore sermonem absoluam. Hoc nanque uiscus uenas ex mesenterio ad concauam ipsius partem pertinentes excipit. uocant autem hunc locum in quem omnes uenae colliguntur, portas iocinoris. Hîc itaque reperies maximum uenae os in omnibus sanguine praeditis animantibus: in quam una ex praeparatis laminis demissa (sint aute plures, hae tenuiores, illae crassiores, ut ea quae maximè congruat, utaris) per singulas fibras leuiter ipsam propel lens, substantiam incumbentem scalpello praecides, donec ad hanc uenam perue neris, in qua instrumentum per portas intra uiscus dimissum continetur. Hoc autem sub tenui tunica aperiri euidenter apparet. Mos enim est Anatomicis & uaso rum corpora tunicas appellare, sicut paulò anterius in uentriculo dictum est. Cuius duas esse tunicas retuli, seu plexus quosdam mutuò sibi incumbentes. Caeterùm uniuscuiusque iocinoris uenae tunica admodum tenuis est, qualis nulla in toto animante alia. Hac autem detecta, sic ut non dissecueris carnem uisceri circundatam, uasis inde procedentibus intermediam adimito. siquidem à portis in singulas fibras, quotquot fuerint, uenam unam grandem porrigi deprehendes: qua in multas exiles diffusa, tanquam caudice in ramos, deinde rursus illis ceu in surculos quosdam discissis, postea illis ueluti in germina quaedam tenuia desinentibus quantum uasa interiacet, totum uisceris carne repletum est. Eam uocant Erasistrati sectatores parenchyma.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 90-2","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/90-2"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 91.5-8","label":"91.5 to 91.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/91.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/91.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}