{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 93.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 93.1-4","ref":"93.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/93.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/93.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"d by C Caeterùm in quibus dixi partibus perforatum est grande peritonaeum, quod sphaerę cuiusdam modo constructum esse diximus. Itaque meatus ad testem pertinens, exi gua magni in abdomine peritonaei soboles est. Qui autem ambit arterias uenasque ad testiculos procurrentes, non sanè ab altero magno in ilijs peritonaeo procedit: uasa quidem testes alentia, ut dictum est, complectitur: caeterùm cum ipsis per meatum commeat. Proinde duplex ibidem peritonaei propago efficitur: altera ad meatus generationem, ac si uas nullum esset, deductura: altera uerò ob hoc indumen tum uasorum quae testem nutriunt, tanquam si non per meatum aliquem efferretur. Haec igitur propter peritonaei communionem dicta mihi sunt, etsi ad institutum sermonem non pertineant. Superest autem ut tertiam cibi instrumentorum differentiam commemorem, quae nimirum musculi sunt: alij in abdomine, qui non excrementis tantum egerendis, sed ad efflationes quoque & uoces aedendas haud pa rum adferunt uirtutis: alij in sede ad stringendum claudendumque meatus extremum accommodati: rursus quum in deiectionibus eductus fuerit, reuellentes, ue sicę ut cludant solùm appositi. Proinde in abdomine sitos statim in prima animan tium consectione satius est administrare: siquidem omnino ipsos in animante discreturus es. Qui uerò in sede habentur, nisi prius intestina eximas, dirimasque pubis ossa, clarè conspici non possunt. Quomodo igitur id facias, mihi quidem iam dicendi, tibi uerò audiendi tempus est. Quoniam pubis ossa cartilaginis interuentu in priore parte inuicem coeunt, lineam commissurae inuenire diligenter conaberis. Si enim secundum illam ualens & grande scalpellum adegeris, facilè ipsa inter se dirimes. Quo facto, mox etiam cutem basi ipsorum subditam alacriter separabis, idque citra sedis dissectionem. deinde utroque osse prehenso, quod ilium dicitur, in exteriora detorquebis, donec & haec à commissura lati ossis, quod etiam sacrum ap pellatur, fuerint soluta.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 92.5-7","label":"92.5 to 92.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/92.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/92.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 93.5-8","label":"93.5 to 93.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/93.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/93.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}