{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De anatomicis administrationibus libri novem 99.1-4","citation":"Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 99.1-4","ref":"99.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"De anatomicis administrationibus libri novem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Siquidem musculi fibras positu simplices obtinent: cor autem non simplices, quemadmodum neque peculiaris uuluae tunica, neque uesicae. At qui negligentius inspicit, is musculi cordisque substantiam, sicut nerui, ligamenti, & tendinis, nihil haec discrepare putabit. Sed de simplicium primariumque partium differentia dictum iam est alibi, diceturque, si res postulet, etiam in praesenti commentario iterum. Porrò quòd corpo rea cordis substantia permultum à musculo differat, abundè demonstratum est: ut cuius actio, illius testimonium perhibeat. Est enim cordis motus non arbitrarius, nec cessare quoad animal uita fruitur, potest. Musculorum autem functio subinde quiescit, ac rursus excitatur, animantis arbitrio subseruiens. Atque omnes pe riti naturae interpretes, tum philosophi, tum medici fatentur actiones substantiae proprietatem imitari. Huius rei gratia, quae quidem particulae eandem substantiae speciem possident, similiter operantur, etsi diuersis permultae insint animantibus. quae uerò non habent, diuersa harum est functio: quamuis unius animantis existant particulae. Cor nanque totum similem cuilibet cordi functionem obit: & tho rax thoraci, & pulmo pulmoni: renes autem & uesica neque horum alicui similem, neque iocinori & uentriculo. Quapropter neque musculi eandem cum corde functionem habent, quoniam neque substantiam. Certè si quis cor & muscu lum quemlibet pariter coctum, utrunque gustare uoluerit, haud mediocrem ipsorum gustu differentiam deprehendet, quemadmodum si lienem, uel renes, uel pulmonem, uel uentriculum, uel iecur, & linguam, uel aliam quampiam particu lam gustauerit. Non enim omnia sicut tactu & uisu, duritia & mollitie, densitate, & coloris differentijs, ita uero & gustatu euariant. Qui uerò propterea cor non eandem cum musculis functionem habere dicunt, quod neruorum mouentium compos non sit, uerùm, ut illi arbitrantur, sensilium, multa simul in oratione delinquunt: primùm sanè in ipsa substantiae inscitia. etenim cor quouis musculo du rius est, & fibrarum uarietate sicut & colore palàm discrepat: ad haec multò adhuc magis gustu etiam. nam & haec maxima substantiarum differentiae nota est. Sed mihi uidentur nunquam cor elixum esitasse, alioqui certè nouissent quantum à car nibus euariet, aut neque haec ignorassent, puta carnes uniuersas musculorum esse particulas. Haec itaque in cordis substantia delinquunt, quae ipso sensu potest innotescere. Praeter haec omnia alios in neruorum natura errores committunt, quòd cerebrum sibi uniuersis ex partibus simile arbitrantur, nisi quòd nonnullae ipsarum magis, aliae minus molles existunt. Per alios sanè neruos uim sensoriam partibus infra caput sitis transmittere: per alios autem omnem motum arbitrarium.","prev":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 98.5-8","label":"98.5 to 98.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/98.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/98.5"},"next":{"citation":"De anatomicis administrationibus libri novem 99.5-6","label":"99.5 to 99.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem","quality":"ocr"}}