{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1011.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1011.1-4","ref":"1011.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1011.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1011.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1011.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Discernitur autem à foemina masculus, quòd folia huius prius ge minent, folijsque foeminae sint minora. Quòd si masculus adeò coniunctus sit foeminae, ut folijs mutuò sese contingant: aut si ex fragrantia masculi portio aliqua ad foeminam, ventorum beneficio peruenerit, ipsius foeminae fructus citò ad maturitatem perueniunt. Sunt autem stirpes vt caeteris rebus omnibus longè amoeniores & iucundiores visu, sic earum vsus mortalium vitae multis numeris necessarior: vtpote à quibus non modò alimenta ipsa, sed etiam medicamenta, quibus vtimur ad profligandos morbos, mul taque alia pertinentia ad vitae commoditatem, proficiscantur. Vnde non immeritò Marcus Curius, Lucius Quintius Cincinnatus, Marcus Valerius Coruinus, Cyrus Persarum Rex, alijque viri grauißimi, allecti plantarum amoenitate, plurimum agriculturae indulserunt. Quum igitur vndecim commentarios Galeni de viribus medicamentorum simplicium: septem, de compositione pharmacorum secundum genera: ac denique decem alios de compositione medicaminum iuxta singulas nostri corporis partes (in quibus non modò vniuersae dotes, ac facultates plantarum, sed varia etiam morborum genera, eorumque absolutae cu rationes exaggerantur) superioribus diebus ad graecorum exemplarium fidem restituissem, restitutosque contraxissem in methodum vt breuiorem, sic multò studiosis aptiorem: statui equidem hos ipsos vigintiocto commentarios, Naturae thesauros quosdam opulentißimos, tibi, Antistes Reuerendißime, nuncupa re: idque non vt ex hac ipsa dedicatione aliquid splendoris accederet Tuae Celsitudini, quae iampridem ob insignem prudentiam, variam eruditionem, raram incredibilemque clementiam, ac denique summam pietatem, conciliauit sibi omnium bonorum animos, atque extra omnem ingenij aleam est posita: sed vt tui nomi nis fulgore illustrati, inirent multò maiorem gratiam eruditorum hominum: sub tuoque patrocinio, veluti sub clypeo Alacis delitescentes, non tam facilè impeterentur à virulentis quorundam morsibus, quibus alienae famae detrahere, & exercitium, & summa voluptas est. Siquidem quum olim summi Imperatores & Principes, aduersus impendentes fluctus & tempestates fortunae, communirentur literis: nunc ingenuae artes & disciplinae, vt tutò prodire poßint (proh dolor) fautoribus & Mecoenatibus egent. Caeterùm si T. C. hasce nostras lucubrationes defendendas susceperit, nulla inuidia, aut calumnia, in nos quicquam moliri poterit. Quòd si quae barbarorum ac sophistarum cohors (hi nanque praecipui sunt, infestißimique bonarum disciplinarum hostes) accedat propius, vt facessat nobis negocium, confestim in pedes se conferet, vel solius nominis tui fulmine perterrefacta.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1009-2","label":"SECTIONIS TERTIAE FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1009-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1009-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1011.5-8","label":"1011.5 to 1011.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1011.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1011.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}