{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1013","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1013","ref":"1013","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"FACVLTATIB. LIB. I. signiter, nec calidam, corpori temperato applicueris: dein ijs quae natura sint intemperata: tertiò, quae aliquo affectu tenentur: temperato qui dem admota, plusculo tempore omnino ipsum refrigerabit: intemperato uerò, citius quidem re frigerabit id quod frigidius natura fuerit, tardius autem quod calidius: semper tamen refrige rabit, cùm uidelicet talis existens, nequeat reuocare calorem, quemadmodum summè frigida, quę si quadrato, aut iuuenilis corporis naturae pauculo fuerit tempore admota, caloris molietur reuocationem. Sin aliter utaris, semper refrigerabit: id quod etiam facit admota ijs, qui simplici laborant affectu. Nam ubi affectus compositus fuerit, contingit aliud primariò à medicamento fieri, aliud ex accidenti: ut licet cernere in phlegmone, quae calidae copiosaeque fluxionis est sobo les. Siquidem quae modicè excalfaciunt pharma ca, dum superfluitatem euacuant, id quod affectum est, protinus frigidius efficiunt. Aqua itaque potabilis utrobique uidetur frigida: id quod non licet de ijs asserere, quae sulfureę, bituminosae, at que nitrosae existunt. Imò uerò neque marina ipsa, priusquàm ascititium frigus summum acceperit, admodum refrigerare conspicitur. Ergo quae exactè ac syncerè aqua est, omnis alterius substantis mistione uacans, ea necessariò ex sua facultate est frigida. Si qua uerò per bituminosa, sulfurea, nitrosa, aut aluminosa loca distillans, aliquid secum eius substantiae absterserit, mista iam ea est non autem exactè aqua. Quòd si etiam ipsi aquae potabili igneam aut essentiam, aut qualitatem adieceris, sic etiam quodammodo compositam illam effeceris. Quinetiam aqua limosa, quali apud Aegyptum utuntur, composita quadantenus est: sed ea per fictilia uasa optimè percolata, quampurissima efficitur","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1012-2","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1012-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1012-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1013-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013-2"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}