{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1013-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1013-2","ref":"1013-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"CAPVT Iudicatur autem aqua gustu, uisu & olfactu. Siqui 40 dem gustu est pura, si omnis qualitatis expers ui deatur. Visu, si syncera & pellucida fuerit. Sic nec odoratu ullam prae se ferre qualitatem debet, ut sunt quaedam prauitatis extremae, quae aut acidi tatem, aut acrimoniam, aut salsedinem, aut putredinem praeferunt. Igitur aqua, quae absque his est omnibus, ut ad naturam certè, ne ipsa quidem ad amussim syncera fuerit, sicuti neque aliud ullum sen sibilium elementorum, sed ut ad sensum & usum syncera est. Quae itaque examinanda uenient medicamina omnia, omnis extraneae qualitatis ualentisque aliena sunto. CAPVT Quòd autem omnis aqua dulcis manifestò refri geret, hinc discas licet, quòd si ceram oleo liquaue ris, humidumque ceratum confeceris, ac postea ipsum refrigeratum, largiorique affusione frigidae ablutum admoueris, ualenter eos qui febre urun tur refrigeret, si hypochondrijs supponatur: ne non omnem phlegmonem, herpetes, carbuncu 60 los, erysipelata, phygethla, & breuiter omnes ca lidos morbos: id quod non contingeret illi per aliquam nuper dictarum aquarum, quae calidis aduersantur affectibus, calidae nimirum cùm sint. CAPVT VII. Caeterùm quòd aqua quoque potabilis sola sit Aqua summè frigida in quib. calorem reuocet. Aqua potabilis frigida existit. Aqua omnis syn cera, est natura liter frigida. Aquae mistae quae sint. Aqua limosa apud Aegyptum vtuntur. Aqua debet in dicari gustu, v su, & olfactu Elementum pu rum minime re periri. Aqua omnis dul cis refrigerat Ceratum humi","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1013","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1013"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1014","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1014","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1014"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}