{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1033.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1033.1-5","ref":"1033.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1033.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1033.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1033.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"At si nos ipsi rhu succum melli mi sceamus, quod ex ambobus conficitur, astringen di simul & abstergendi uim possidet: sicuti & co hibendi uentris, atque laxandi. In lacte autem duas esse facultates, nempe sistendi uentrem atque euacuandi, non item concedimus: tametsi caseus quidem secretus, uentrem sistat, serum autem resoluat. CAPVT XIIII. Quòd uerò & brassica duas easque contrarias in sese facultates obtineat, neque id quidem prom ptè concedimus. Nam tametsi succum eius plane aut solum, aut ex melle purgare cernamus, attamen quoniam quod reliquum est, edere minime possumus, astrictorium esse id diffidimus. Quanqua si bis terue aut quater elixam, ipsam brassican edamus, comperiemus sanè, succum eius qui in aqua fuit relictus, purgare: ipsam uerò uentrem astringere. Eadem est ratio in beta, lente, atque in ijs quae testa pro cute integuntur: ac breuiter in omnibus fermè illis, quibus sapor aut acris, aut sal sus, aut nitrosus inest. Gallorum etiam ueterum ius, uentrem subducit, tametsi caro eundem sistere posfit. In aeris autem squama, sicuti duplex qualitas, ita gemina quoque facultas inest: nam & astringit & mordicat: caeterum si intra corpus sumatur, pur gat quidem uentrem, uerùm non cohibet. Quip pe uincitur eius astringendi facultas, ab acri pur gatoriaque potentia, quemadmodum si rhu succum scammoniae commisceas. Sic enim cum mali cydonij carne, aut cum alio quopiam eorum quae & astringentia & grata uentriculo sint, non pau ca purgantium medicamentorum dum mista exhi bentur, gustum quidem fallunt, at effectu solo quid ualeant commonstrant. Persaepe siquidem lingua à materiae uicta est copia: at actio, pro facultatis robore, uiribusque perficitur. Itaque cùm substantia exigua quidem, sed ualidis praedita uiribus, mista alteri substantiae plurimae, eidemque imbecillae, corpus ingreditur, gustum quidem fallit, artamen effectum, quam illa, efficaciorem exhibet. Por rò si ab aloe quod purgat, ab eo quod est astringens, eluatur (id quod fieri potest per exactam lotionem) tunc certè aut debiliter, aut planè nihil purgabit: id quod usu etiam uenit aeris squamae, aerique usto. Iam uerò ipsius quoque qualitatis medicaminosus sapor, primo statim gustu facultatis mistionem demonstrat. Nam si unica semper qua litas, unicuique gustu astringentium medicamento rum inesset, haud sanè inter ipsa, alia esui apta, alia medicaminosa existerent, sed tantum intensione aut remissione astrictionis differrent.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1032-3","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1032-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1032-3"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1033.6-7","label":"1033.6 to 1033.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1033.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1033.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}