{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1062-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1062-2","ref":"1062-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1062-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1062-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1062-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"CAPVT XXI. Porrò dictis adsimilem facultatem obtinent, quę cunque prouocare aut sedare menses possunt. Vtro runque enim communis materia est, nempe sangui in uenis contentus. Quare ubi hic fluxilis fuerit, & qualitate contemperatus, utrique abundantem copiam suppeditat. Communes praeterea uberibus 30 uteroque uenae sunt non exiguae. Itaque ubi ad alterum tram partem sanguis defertur, altera siccescit. Pro inde quibus menses mediocriter deferuntur, ijs lac minimè in mamillis colligitur. Quibus uero hoc largè suppetit, ijs planè menses cohibentur. Quocirca mirandum non est, si tum uictus, tu medicamenta similia sint, nempe & ea quae gignunt, & sedant menstruas uteri purgationes: & ea quae lactis in uberibus generationem tum pro curant, tum supprimunt: quanquam hactenus 40 differant, quòd & calidioribus, & magis inciden tibus nonnunquam menstrua purgatio indigeat: quum nimirum ea in parte sitae uenae magis a periri debeant, quàm quae tendunt in mammas & sanguinem fluxilem magis requirant, utero ac delationem eius nihil conferente. Mittuntur enim in uenas quae comittuntur illi, non attrahuntur menses. At sanguis in ubera non tantùm mittitur, sed etiam trahitur: ac proinde leuiori subsidio medicaminum opus habet, quum non 5 abundè in mammas is confluit. Medicamenta etiam quae iuuant ut sanguis in mamillas feratur imperfectas etiam purgationes promouent. Sin autem nimis oblaesae sint, aut planè retentae, nullum eiusmodi eas sanare potest: uerum sabina, meion, iris, calamintha, pulegium, dictamnum, asarum costus, casia, cinnamomum, amomum, aristolo chia, bunium, & eius generis reliqua, exactas uteri purgationum retentiones persanant: taliaque etiam urinam promouent. Sed ab ijs quae diuretica tantùm dicuntur hoc quidem differunt, quòd non iehementer desiccent. Etenim quae non desic cant, & modicè calfaciunt, lacti sunt generando utilia: quae uerò plus excalfaciunt, non tamen ua lenter desiccant, mensibus eliciendis sunt congrua Verùm & utraque haec urinas prouocant, necnor in primis ea quae desiccantia, etiam calfaciunt. At praeter alia & reddendis ex pectore pulmoneque ex creationibus incommoda sunt desiccantia. Poscunt quippe & ipsae incidi quidem, non tamen exiccari, ceu & renum uesicaeque calculi. XXII","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1062","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1062","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1062"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1063","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1063","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1063"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}