{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1143","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1143","ref":"1143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1143.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Quare ustum alopecias curat illitum cu uino, colore quidem fuluo, tenui tamen essentia Quartum autem eiusdem cum hoc speciei uires ob tinet, uerùm haud parum imbecilliores. Sal. Sal eiusdem genere facultatis est, siue fossilis sit Salis different siue marinus: uerum hoc differunt, quòd salis è terra effossi substantia magis compacta sit, ac proinde in eo maior partium crassities, & astringendi poten tia. Marinus itaque affusa aqua liquescit protinus: id quod non accidit fossili. Eiusdem speciei cum marino est qui in stagnis quibusdam salsuginosis nascitur, aestate uidelicet aquis ex ijs aestu absumptis: cuiusmodi est Tragasius, non procul à Smin thio. Igitur quum qualitas salsa digerat simul & Salsae qualitatis facultas. contrahat contactam ab ipsa substantiam, aphro Aphronitrum nitrum in hoc differt, quòd in ipso unum saporem exuperantem sit uidere, quem uocant amarum, uim habentem digerendi, haud item contrahendi, uti Salis facultas sal. Nam hic, quicquid in corporibus humidum est, id totum absumit: & quod reliquum est substantiae solidae, astrictione contrahit: ac proinde etiam conditura sua carnes seruat, à putredinequ tuetur. Quippe quae putrescunt, excrementitium Patrescentium substantia. humorem continent, substantiamque tum dissolutam, tum minimè compactam. Quibus ergo corpo Putrescere quae nullo modo posrib. nulla prorsum inest superflua humiditas, ceu sint. melli optimo, & substantia solida & compacta est ut lapidibus, ea ut putrescant est impossibile. Quare in ijs salis non probatur usus: sed in illis tantùm, in quibus suspecta est putredo. Sal ustus. Digerit quidem potentius, quàm ustionis expers, Sal vstus. quantò scilicet subtilius ipsius corpus accepta ab gne facultate, redditur Litrum, Nitrum. Ostensum est hoc medicamen in medio salis & Litrum aphronitri uires habere Nitrum Halos anthos, Flos salis Liquidum est medicamen, tenuiusque quàm sal Halos anthos. ustus: praeterea qualitatis acris, facultatisque admo Salis flos. dum digerentis Halos achne, Spuma salis Spumosa est salis efflorescentia, multò tenuio. Halos achat Spuma salis. ris naturae, quàm ipse sal. Quare & extenuare, & 50 digerere quàm ille multò plus potest. Verum quod substantiae est reliquum, contrahere ut sal nequit Asphalton, Bitumen Vnum & ipsum est ex ijs quae in aqua marina Asphalton. proueniunt, & in alia quapiam quae non est mari Baumen. nae dissimilis, ut in Apollonia Epiri, ubi reperitur hoc medicamen in aquis sponte nascentibus, ueluti spuma quędam innatans. Quo sanè tempore est molle: postea uerò resiccatum, pice sicca durius efficitur. Bitumen proueniens in mari mortuo Optimum uerò bitumen in mari quod mortuum Bitumen quad uocant, prouenit. Cuius medicaminis uis est tum in mari mortuo nascitur resiccatoria, tum excalfactoria in secundo excessu Meritò itaque utuntur eo ad cruentorum uulnerum glutinationem, & ad alia omnia quae exiccari debent, ceu modica excalfactione. Spongos, Spongia. Asbesto Spongia usta, acris est & digerentis potentiae. Vtebatur ea praeceptorum meorum quidam ad san Aspalatho","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1142","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1142"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1144","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1144"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}