{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1189","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1189","ref":"1189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1189.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Quemadmodum ex plantis ipsis, nonnullae quidem ob humorum inopiam resiccatae extabescunt: nonnullae autem, quòd humoribus à sua Capilli à quinatura alienis imbuantur: eodem etiam modo cabus causis corrum pilli, aut propter penuriam humorum à quibus bi soleant. consueuerunt nutriri, aut propter prauitatem, cor rumpi assolent. Ac propter inopiam quidem, cal Caluities. uities accidit: propter uitium autem succorum, alo Alopecia. Ophiasis. pecia, & ophiasis. Etenim laesa capitis pars, serpenti similis in ophiasi apparet. Alopecias autem ob id ita appellari ferunt, quòd uulpibus frequen Color cutis qua ter accidant. Iam uerò quales tandem sint ipsi litatem humocorrupti humores, ex colore cutis in capite faci rum subtus pule licebit tibi discernere. Alijs nanque albidior ap trescentium inparet, alijs nigrior, atque pallidior alijs. Quare in dicat. istis primum totius corporis purgationem molie Pilorum corrutionis curatio. ris, aut pharmaco pituitam ducente exhibito, aut quod bilem pallidam, aut nigram eliciat: coniectura redundantis humoris, ex colore cutis inita. Ego uerò hiera exhibita semper ipsos purgaui: aliquando nigro ueratro adiecto, ubi melancholicum succum uacuare erat animus: aliquando scammonio, si amara bilis purganda esset. Vbi uerò pituitosiorem exuperare humorem conieci, ni iera ex colohil admiscui. Tales siquidem, praesertim ex capicynthide. te, hiera ex colocynthide purgare humores con sueuit: simulque cum ijs alios quosdam, etiamsi scam monium, aut ueratrum nigrum, aut epithymum, non addatur. Catapotia etiam ex aloe, quę tum scam monium, tum colocynthidem admixtam habent, commodius ita affectos purgare solent. Post totius autem corporis purgationem, apophlegmati smis pituitam è capite detrahere praestat, ac dein localibus uti auxilijs. Caeterùm incipientes ophia ses & alopecias, per astringentia & refrigerantia praesidia cohibere conuenit: adultae autem, digeren tibus discutiendae sunt. Ego uerò quendam adole scentem in principio affectionis curaui sola purga tione ex hiera diacolocynthidos. Prius tamen ca tapotia ex aloe undecim ei exhibueram, cicerum Catapotiorum magnitudine. Habent autem catapotia haec, coloex aloe composi cynthidis partem unam: aloes & scammonij, utriusque partes duas: quibus partem unam succi absinthij addo. Antea uerò etiam mastichem Chiam, & bdellium immiscebam. Porrò pharmacum extrinsecus adhibendum, si praeter hoc quòd uitia tos humores discutiat, etiam idoneum sit ad probum sanguinem attrahendum, ueluti est thapsia, censendum sanè est optimum medicamen. At uerò cùm thapsia longè calidior sit, quàm affectus postulet, meritò eius per se usum uitamus. Exulcerationes quippe excitare consueuit, ac omniThapsiae facul no quosdam inflammatos tumores. Quamob. tas. rem quaedam quae illius uehementiam mitigent, neessariò admiscemus: id quod ceratum ex oleo aliquo tenuium partium (cuiusmodi Sabinum est) praestare commodè poterit. Vsus quandoque sum etiam sola thapsia, sed uehementi illius facultate, lar ga aquae affusione exoluta. Porrò ex pharmacis praedicto affectui congruentibus, uehementer qui Euphorbium dem calfacit cuphorbium: sufficienter autem laurinum, Laurinum. Peccata infrmodum non ad ferunt detrimen tum Vetusta pharmaca suas facu tates amittere.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1188-2","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1188-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1188-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1190","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1190"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}