{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1200.5-8","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1200.5-8","ref":"1200.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1200.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1200.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1200.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Post haec uerò postera die, quae magis caput calfaciant, administran da sunt: ita ut ad irinum, aliquando amaricinum unguentum, aliquando nardinum addamus At capitis dolor ob plagam conspicuam ortus, nihil est aliud quàm inflammatio, quae non 4 ex plaga solùm aut casu, sed absque manifesta etiam causa, iuxta omnes partes fieri ob affluxum hu morum consueuit. Si igitur plaga uulneris aut contusionis existat causa, plures scopi erunt ad inuenienda praesidia. Vnus qui circa uulnus uersatur, quod, posteaquàm fuerit constrictum fibulis, glutinantia & arcentia phlegmonem me dicamenta postulat. Secundus contusioni est intentus. Tertius totus in doloribus est: qui interdum quidem in ipsis solis percussis partibus fiunt, plurimum autem ad uicinas etiam partes se extendunt. Etenim pericranium, & eius cutis exterior, propriam continuamque substantiam habent, per totum caput extensam: ob idque sanè contingit uniuersum caput dolore affici, praesertim si ad periostion membranam, quae cranio est adhaerens, plaga ipsa penetret: cui me debimur diuidentes pericranium membranam subditumque illi os radentes, utque illic rursus concrescat caro, curantes. Quòd si ob commercium 60 illud quod per suturas periostion habet cum du ro cerebri inuolucro, etiam intra caluariam distribuatur phlegmone, non absque periculo talis dolor contingit. Contingit autem non rarò, ubi quis ex sublimi cecidit, ut aliquid circa cerebrum, aut membranas eius, rumpatur: quod ubi contigit, adhuc amplius inualescit ipse capitis do lor, affectioque tota aegrè curabilis redditur, & pe riculum majus, magisque praeceps imminet. Opti mum itaque fuerit in his, nisi aetas prohibeat, uitalisue facultas appareat debilis, curationem à ue nae sectione auspicari: & conuenientibus capitis irrigationibus subinde uti, oleo dulci imbuentes lanam, capitique illam circumponentes.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1200.1-4","label":"1200.1 to 1200.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1200.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1200.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1201","label":"SECVN. LOCA, LIB. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1201"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}