{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1210","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1210","ref":"1210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1210.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Per aurium autem inflammationes, gallinaceus atque anserinus adeps, si quidem euacuatum corpus inuenerint, & humorem qui inflammationem excitat, non amplius influentem, dolorem leniunt, affectionique auxiliantur. 10 Si uerò humore adhuc fluente adhibeantur, affe ctioni quidem nihil opitulantur, leniunt tamen doloris symptoma: ut si ob humorum acredinem aliquis morsus contingat. At pharmaca ex papa ueris succo omnia, sensum stupefaciunt: & ob id sanè tunc solùm illis cogimur uti, ubi nullum aliud mitigatiuum doloris contulit. Miscetur autem castorium papaueris succo, ut uehementem eius frigiditatem retundat: quo nomine etiam me conium ipsum, & quidem rectè, nonnulli torrent: 20 quanquam satius mihi uidetur uti illo minimè torre facto, inueterato tamen, & cum castorio permisto. Porrò galbanum susino unguento dilutum, mellique & rosaceo commistum, discutit citra mo lestiam aurium inflammationes, in quas nihil fluit iam amplius, doloribusque à frigore opitulatur. Ad uehementes aurium dolores medicamen ab Andromacho scriptum. Castorij drach. ij. succi papaueris drach. iiij. opopanacis drach. ij. spumae lycij drach.i. passo 30 excipito, & tepefactis utitor. Aliud eiusdem ad purulentas aurium & ueteres affectiones. Fabae Aegyptiae internae amarae, aluminis scissi, piperis albi, spumae nitri, croci, opij, malicorij, myrrhae, thuris, nardi, sing. drach. ij. castorij drachmam i. aceri & mellis quod sit satis. Conficito. Aliud eiusdem, ad dolores flatulentos, & aurium sonitum congruens. Nitri, myrrhae, sing. drach.i.rosacei cyathum i. 40 aceti tantundem: simul tritis utitor. Aliud ad aurium sonitus. Veratri albi drach.i. castorij obolumi. spumae nitri sesquiobolum: tritis cum aceto optimo utere Aliud ad purulentas aures Alumen scissum ustum, & myrrham cum mel le terito, & praeelotae auriculae pharmacum lana exceptum imponito, Auricularis compositio probata, ex Apollonij libris. Myrrhae, thuris, sing. drach. ij. nucum amararum drach.i. spumę nitri drach. ij. aluminis scissi lis, malicorij, sing. drach.i. spicae nardi drach. ij. alomes drac. iij. uini mulsi ueteris cyathos iij. Ari da trita uino mulso admisceto, & cocta in stanneo uase reponito, ac tepido utitor. Ad carnem excrescentem in auditorio meatu, quo usus est Heraclides Tarentinus. Aeruginis rasae drac. viij. squamae aeris drachAurium excreiiij. mellis heminae dimidium. Arida trita, ac melle 60 scenti vlceri re medium. excepta, donec rubefiant, coquito, & ablatis utitor Aliud ad sanguinis ex auribus eruptiones, Heraclidae Tarentini Aurium sangui Marrubij succum exprimito, & acetum dilunem effundentium remedia. tum infundito. Aut mali punici in aceto cocti succum exprimito, infunditoque. Aut polygoni succum cum modico aceto. Ad uermes innatos auribus, ueratrum album cum melle immitte, aut aridum insuffla: aut rubi succum infunde.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1209.5-7","label":"1209.5 to 1209.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1209.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1211","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1211"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}