{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 124.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 124.5-7","ref":"124.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Similiter quum arteria quocunque aliquo uinculo excepta, id quidem quod ex ipsa supra laqueum continuum cordi est, pulsare, ueluti antea, appareat, altera uerò pars infra laqueum statim pulsu priuetur: conspicuum sanè etiam hinc est, arterijs principium motus ex corde esse. Ad haec, medullae quidem spinalis ac neruorum, per omnia eadem, quae cerebri, substantia existit: quemadmodum & continentium ipsa tegminum eadem etiam est cum inuolucris ambientibus cerebrum. Arteriarum uerò substantia, ni hil, ne propè quidem, cordis habet: quemadmodi neque uenarum, hepatis. De origine autem heparit dis uenae, dubitant sectorię artis periti. Rationa bile autem est coniectare, principia uenarum in utero, similia esse extremitatibus radicum plantarum: stipiti uerò cuipiam, uenam per umbilicum in hepar procedentem assimilari: atque omnes deinde uenarum extremitates, quae in animali uidentur, ramulis, & non radicibus, con similem proportionem habere. Semen igitur opificis rationem habet, à quo uasa, per quae sanguis è praegnante attrahitur ad uiscerum generatio nem, omnium prima generabuntur. Secunda au tem ab his, hepar, & cor, ueluti fundamentum domus tized b Caluariam pos alia omnia oss. compingi Infantibus inesse robustissimas naturales actiones: animales autem ad modum imbecil Las Arteriae & venae primae om nium ex semine oriuntur Ratio, postrema omnium & sit, & absoluitur Ratio quando feliciter sito fun ratur munere. Actiones corporis vnde oriantur, dignotio. Cerebrum demittere motricem facultaten spinae. Cer esse principtum motus arteriSulist. antia cere bri, neruorum, & spinalis medullae, eadem Hepatitidis venae consideratio. Semen habere ra tionem opificis.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 124.1-4","label":"124.1 to 124.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/124.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 125","label":"FORMATIONE LIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/125"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}