{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1249","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1249","ref":"1249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1249.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Quia uerò plurimae intemperaturae hominibus ex redundantia humorum, magis quàm ex nopia fiunt, pharmaca resiccantia plerosque magis luuant. Quum autem resiccantia ipsa partim quidem astringant, cogendo astringendoque substantiam eorum quae contingunt: partim uerò discutiant, & in hoc substantiam eorum dissoluant: ob hoc ipsum sanè plures sunt qui astringentibus indigent. Verùm si humida intemperies coëat cum frigiditate, laeduntur qui per sola astringentia curantur, quae frigidae facultatis existunt. Quare me20 ritò plurima pharmaca per experientiam inuenta ex miscellanea materia constituuntur, astringente uidelicet atque calfaciente: quorum omnium differentiam cognosces, si simplicium pharmacorum facultates memoria tenueris. Confectiones stomachicae Andromachi. Hiera ad stomachicos. Fioris iunci odorati xylobalsami, mastiches, croci, nardi Indicae, asari, cinnamomi, singulorum drachmas vi. aloes lotae drach. centum. Simul trita repone, praebeque ieit nis cochlearia ij. Sunt tamen qui ad aloes drachmas centum, singulorum aliorum octo drachmas adijciant. Non desunt qui absque flore iunci odorati conficiant. Porrò ad uentris subductionem illota aloe est aptior: elora autem multùm de medicamentosa ui amittit: quam etiam febricitantibus dare aliquis possit, si febris sit ualde mitis. Infe stissima autem est aloe, uel lota, ijs qui citra uitiosos succos intemperie affliguntur calida & sicca Proximam ab his cladem percipiunt, qui siccam intemperiem habent, uel frigiditati etiam impli citam: & in uniuersum, qui ex sola qualitate particulam aliquam affectam ac laesam possident. Etenim intemperantiae in humoribus consistentes pharmacis ipsas euacuantibus egent: quae uerò absque his infestant, penitus commigrant in tabem, ob pharmaci huius ex aloe constantis exhibitionem. At ubi uitiosa humiditas perrigat uentri culi tunicas, hiera ex aloe est utilis. Omnino autem sic affectis plus aut minus adsunt nauseę quędam symptomata. Iam uerò purgatio quam alo molitur, imbecillior est, quàm ut uniuersum corbus purgare queat. Additur illi mastiche, ut uires eius refringat, uentriculo existens etiam grata, & odora. Cinnamomum uerò, quum ob easdem causas, tum etiam ut partium suarum tenuitate a perire uentris meatus possit, extergereque atque attenuare, si quid uiscosum aut crassum in humoribus insit. Crassos quippe succos ob purgatoria facultatis imbecillitatem aloe trahere non potest Quapropter biliosarum uentris dispositionum optimum pharmacum est. Ad haec cinnamomum uim obtinet alteratricem uitiosorum humorum, in id quod naturae modo respondet.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1248-2","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1248-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1248-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1250","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1250"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}