{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1288.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1288.1-5","ref":"1288.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1288.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1288.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1288.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"AD ORNATISSIMVM VIRVM, D. D. GASPAREM DE LA HOZ, CANONICVM SECOBIENSEM, SCRIPTOREM APOSTOLICVM, AC bonarum literarum cultorem maximum, Andreae Lacunae Secobiensis, Militis S. Petri, de ponderibus & mensuris medicinalibus commentarius. Etus prouerbium, & quamuerissimum est, mi Gaspar, Vir ornatissime, optimam esse mensuram in rebus omnibus: cùm nimirum omnia quae in vita & sunt & ceruntur, ab Mea suam absolutionem, suam lucem, suumque ornamentum sortiantur: nihilque iustum, reCctum, aut inculpabile sit, quod mensura (quae sola virtus inest omnibus rebus) destituatur. Quamobrem si exquisitè expendamus singula, quae coelesti illa machina ambiuntur, quaeque supra coelos consistunt, omnia certè inueniemus exactam quandam mensuram, commoderationemque à suc conditore accepisse, quam perpetuò tuentur, dum naturae leges non transgrediuntur. Quippe vniformes illae orbium coelestium lationes, perennes astrorum cursus, ordinatae vicissitudines temporum, con Spirationes elementorum, generationes denique omnium quae supra terram & subter illam fiunt, non aliunde quàm à symmetria quadam, quae in accurata partium mensura consistit, proficiscuntur. Iam verò, quòd sanitas quidem corporum, aliud sit nihil, quàm debita & absoluta mensura eorum ex quibus conflantur: morbus autem, ab hac symmetria recessus quidam & lapsus, quis ambigit? Nemini etiam est dubium, decreta & leges Reip. mensuras quasdam existere, quae singulis suum ius dispensant. Vi autem ipsius mensurae summam efficaciam & vim, exemplo familiarißimo exponam, poëmata optimis documentis & sententijs exculta, si metro claudicent, hoc est, mensura non constent, confestim stomachum mouent, nauseamque & fastidium gignunt. Contrà verò, quae symmetra existunt, etiamsi pudicitia offendant, moresque iuuentutis corrumpant, magnificè ab omnibus celebrantur: tantum au toritatis vendicare sibi videtur emmetron. Caeterùm cùm in alijs omnibus humanis actionibus, si re ctè perfici debeant, mensura quaedam exquisita desideretur, tum vel maximè in arte Medica ea ipsa requiritur: vt in qua, vel minima à pondere ac mensura aberratio, soleat semper aegris perniciosa & piacularis existere.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1287.9-11","label":"1287.9 to 1287.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1287.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1287.9"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1288.6-8","label":"1288.6 to 1288.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1288.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1288.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}