{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1295.5-8","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1295.5-8","ref":"1295.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1295.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1295.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1295.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Qua ex re Faustina matrimonio Imperatori coniuncta, coepit Galenum ipsum laudibus vsque ad sydera euehere, alijsque omnibus anteponere: quae tamen commendatio, apud praecipuos Medicos illum magis exosum reddidit. Sexto etiam, alteri ipsius Imperatoris filio, quum similiter in febriculam incidisset, praedixit crisim, ac tum horam, tum solutionis modum, tum recidiuam Postea autem, quum reuersus ex bello Marcus Aurelius, crederet se aliquando febrire, nec minus Medici qui peregrinationis suae comites fuerant, initium febrilis acceßionis illi adesse putarent. ascitus Galenus, iussusque arteriam contingere, dixit se nihil tale percipere, sed potius à cibo assumpto eius ventriculum opprimi. Quam agnitionem quanti fecerit Imperator, significauit ter reperens, Ita est vt dicis, Profectò idipsum, Vt dixisti res habet. Ventriculum igitur fouens nardino, bibensque Sabinum vinum cum pipere, quemadmodum Galenus suaserat, minimo negocio suit restitutus, Galenumque postea magnopere commendare non desistebat, eum Medicum praestantißimum esse, ac tum virum ingenuum, tum summum philosophum praedicans. Nec verò argumentum vulgare Galenianae doctrinae, atque morum integritatis est, quòd à Marco Im peratore, omnium qui illum praecesserant, iustißimo simul & sapientißimo, quique ob singularem sapientiam suam est nomen Philosophi indeptus, celebratus encomijs fuerit, ascitusque in suorum Medicorum clientelam. Taceo eundem ipsum Imperatorem, quum singulis diebus vteretur theriace, quam summa fide praeparabat illi Demetrius, primarius Medicus, postea vita Demetrio functo, soli credidisse Galeno antidoti ipsius compositionem. Antonino è viuis sublato, succeßit ei filius Commodus, certè incommodus Romanorum reipub. Vtpote iuuenis omni pollutus libidine, omnique flagitiorum genere obsessus atque contaminatus. Quo quidem imperante cessauit compositio atque vsus theriaces, vt aliorum omnium optimorum institutorum: donec postea Imperator Seuerus institit Galeno (quem diligebat vnicè) vt antidotum rursus ipsam in com munem omnium vsum conficeret. Quod autem ad Galeni salubritatem pertinet, vsque ad annum quidem vicesimum octauum saepius correptus est morbis: reliquum verò aetatis, saluberrima victus ratione vsus, sese conseruauit sanißimum, ita vt nullum morbum contraxerit, praeter febrem ephemeram, in quam aliquando ob labores immodicos incidit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1295.1-4","label":"1295.1 to 1295.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1295.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1296.1-4","label":"1296.1 to 1296.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1296.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1296.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}