{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1299.6-8","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1299.6-8","ref":"1299.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.6.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Vt autem reliquos omnes praeteream, qui sua industria artem Apollineam locupletarunt, certe loannes Guinterius Andernacus, in quem plurimi praeter meritum debacchantur, vnus ex primis fuit, qui Galenum introduxerunt nobis latinè, purè, atque ornatè loquentem. Quòd si ex ijs quae iampridem vertit, nonnulla offendant aures delicatiores, id cuiquam mirum esse non debet: quan doquidem superioribus annis, cùm Lutetiae Parrhisiorum politiores disciplinae inciperent iam renasci & florescere, primumque ipse ad transferenda Graeca se accingeret: tum vt tyronum votis obsecunda ret, qui sitientißimi Galenianae doctrinae, quemadmodum famelici pueri, qui semicrudas carnes deuorant, prius quàm accuratè coquantur, inconfectos commentarios illi extorquebamus è manibus: tum vt satisfaceret importunis typographorum precibus, coactus fuit tantum singulis diebus vertere (id quod ipse testari possum) quantum premi duplici torculari poterat: atque ita suas tralationes, nondum integrè elaboratas, praecipitare. Quare (vt idem repetam) perperam mihi videntur facere, qui virum in vtraque literatura absolutum, exquisitißimumque Medicum & Philosophum (cuius studijs omnes debemus plurimum) tam insolenter infestant: cùm nullus extiterit hactenus adeò fidus Galeni interpres, qui interdum hallucinatus non fuerit: ac proinde ad veritatem ipsam inuestigandam, praesertim in rebus arduis & maximis, cuiusmodi ars Medica existit, necessario ingenia plurium desiderentur: vt videlicet quae hunc fugiunt, ille cernat exactius. Sunt enim difficilia semper, quae optima. Cùm igitur supe rioribus diebus vniuersa Galeni opera in methodum longè breuiorem, ac faciliorem contrahens, obiter reperissem complura, hactenus animaduersa à nemine, in quae lector facilè impingere poterat: rem haud inutilem me facturum existimaui, si omnia loca praecipua, quae, iudicio meo, aliam requirebant expositionem, pauculis annotarem, arbitriumque studiosis relinquerem, aut sequendi versionem nostram, aut consulendi Graeca exemplaria. Neque enim tantum mihijpsi tribuo, vt velim illis ita meam sententiam probari, ac si Lycurgi, aut Solonis decretum esset.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1299.1-5","label":"1299.1 to 1299.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1299.9","label":"VITAE GALENI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1299.9"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}