{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1303","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1303","ref":"1303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1303.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Linacer: Calsit quidem sanguis aliquando uniuersus, quicunque non naturalem illum calorem, qui ex humoris putredine est obortus, rece pit. Graecè legitur: ἐκθερμαίνεται μὲν ἐνίστε σύμπαν ὅδι τὸ αιμα, καὶ διδικται τὴν παρὰ φύσιν ἐκείνὴν θερμασίαν, τὴν ἐκ δὲ συπιδόνος τῶν χυμῶν ὀρμηθᾶσαν. Quod uertimus: Calsit quidem sanguis quandoque uniuersus, recipitque illum calorem praeter naturam, qui ab humorum putredine proficiscitur Pag In qua alterum sit comprehensum. Graecè habetur: ἐν ᾧ θάτερον ἐκ ὑπάρχου. hoc est, in quo etiam non adsit alterum. Lib. de animae morum, & corporeae temperaturae mutua consecutione. BArtholomaeus Syluianus: At incorporeae sub stantiae, cùm per se ipsa esse possit, neque qualitas aut species corporis sit, differentiam nullam intelligo. Cui uersioni alij subscribunt interpre tes. Graecus tamen codex habet in hunc modum: ἀσωμάτου δοὐσίας, αὐτοῦς καθʼ ἑαυτὴν εἶναι δυναμένης, οὐκ οὔ. στους δὲ ποιότητος, ἤ εἴδους σώματος, οὐδιμίαν νοῦ διαφοραν. Quod sic sanè uertendum est: Incorporeae uerò substantiae, quae ipsa quidem per se consistere ua leat, nec corporis qualitas aut species sit, equidem nullam differentiam inuenio, &c. Quibus nimirum uerbis conuellens opinionem Platonis, qui animam constituebat incorpoream quan dam substantiam, & quae posset per se subsistere, conatur Galenus ostendere, illam esse aut qualitatem, aut aliquam speciem corporis: cùm alioqui, si esset quid alienum & abstractum à corpore, neutiquam illam diuisionem admitteret, qua in tres species, seu differentias, uel à Platone ipso distinguitur. Lib. III. de naturalibus facultatibus. Linacer: Siquidem interna arteriae tunica. Graecè legitur: ὁ γὰρ ἔνδον χετῶν δὲ γαπρός. Quod est: Ete nim interna uentriculi tunica Lib. I. de motu musculorum. Pag. Codices latini sunt deprauati: in quibus ha betur: At reliquum, & quartum, & motum transgressi, consideremus, &c. Graecè nanque habetur: ἐπὶ τὴν λοτωὴν καὶ τετάρτὴν μεταβαύτες κίνησιν, ἐπι σκεψώμεθα καὶ τὸν ταύτης τρόπον. Hoc est: Ad reliqui autem & quartum motum transgressi, modum ipsius expendamus Libro secundo. Leonicenus: In quacunque autem talium constituens membrum, musculis circa ipsum tonicè agentibus commiseris, figuram sic seruant, adeo ut sedentes quidam dormiuerint, &c. Graecè legimus: ἐν ᾧ γὰρ ἂν τῶν τοιούτων καταστούσας τὸ κοῦλον, τοῖς τονικῶς ἐνεργοῦσιν ἀμῷ αὐτὸ μυσὶν, ἐπιστρέψης τὴν φυλακὴ τοῦ σχύματος, ᾧ δὲ φυλάττουσιν, ὅτι καὶ ματούμενοι πολλάκις ἐκοιμόθισαν τινες. Quod sic uertimus: In quacunque enim talium constituens membrum, si musculis circa ipsum tonicè agentibus commiseris figurae custodiam, adeò illam tuentur, ut sedentes saepe quidam dormiuerint. Pag Itaque & supinum iacere, & hiare, stertoris, aut exolutionis, aut ebrietatis, aut ignauiae sunt signa. Graecè: καὶ τὸ χάσκειν οὐκ αὖσυ τοῦ ῥέγχειν.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1302","label":"AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1302"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1304","label":"AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1304"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}